Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. Oktober 1596] Die 16. ejusdem mensis ab excelso regimine et camera transmissa sunt ad me totamque facultatem, scatulae tres, in quibus erant quaedam cornuum frustra, pro monocerotis cornu habita. Cupiebat vero excelsum regimen scire, an hoc unicornu verum esset, quantique extimandum. Quorum quaesito facta per me diligenti inquisitione notisque omnibus veri unicornu consideratis, formata fuit per me responsio notata lit. D. transmissaque est ad omnes inclytae facultatis doctores, quae ab ipsis approbata cum scatulis iterum excelsi regiminis vicecancellario domino Corvino tradita est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1121, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1121/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success