useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1127
Signature: 1.4.1127
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. März 1597
Sitzung vom 9. März 1597  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [9. März 1597] 9. igitur Martii convocati sunt ad illius examen sequentes doctores: Magnificus dominus rector Joannes Leander, dominus senior D. Cornarius, D. D. Benedictus Pergerus, D. D. Paulus Perchofferus. Qui visis ipsius disciplinae literis et nativitatis testimonio, consideratisque, quibus uti consueverat, ferreis instrumentis (non obstante quod anno 1593 sub decanatu D. Georgii Mosbachii) rejectus fuerit, eo quod testimoniales literas neque firmam ullam mansionem haberet) cum modo jus civium peteret et a Viennensi senatu spes illi facta sit, examinatus fuit in tribus hisce punctis, scissionis calculorum, herniarum et suffusionis, quibus satis bene ad interrogata respondens satisfecit et a facultate approbatus est. Verum cum adhuc civis non esset, ne aliorum civium juri quippiam detraheretur, non datum est consuetum testimonium, sed rescripto Viennensis senatus responsum fuit, ipsum examinatum esse et idoneum repertum. Ubi autem in civium numerum fuerit, ascitus, tunc statutum est, ut facto prius consueto juramento ipsi [fol. 376v] consuetum autenticum testimonium elargiatur, moneaturque, ne in nundinis tale testimonium, ut circulatores solent ostentationis gratia pandat. Deposuit autem pro examine flor. Rhen. 8.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.