Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. Mai 1597] I. congregatio 3. Maii, in qua primo D. Joannes Bittnerus petiit admitti ad consilia facultatis.
Secundo, proposita fuit querela senatus Viennensis contra Erhardum Hillerum juniorem, quod contra reformationem caesaream, cum non esset pharmacopaeus, apertam haberet officinam ad signum rubri cancri, una cum decreto excelsi regiminis, quo mandabatur, ut facultas quam primum informaret.
Conclusum ut a me conciperetur informatio, eaque dominis doctoribus revidenda et corrigenda transmitteretur. [fol. 379]
Tertio, D. Isaac Pannisod, cui pro exhibendo facultati doctoratus sui testimonio terminus concessus erat, supplicavit facultati pro termino eo prorogando, cum ob impedimenta hactenus habere non potuisset. Facultas consensit.
Quarto, proposita est supplicatio D. Scarmiglionii cum testimonio, Padua sibi transmisso. Facultas id testimonium licet solenne, quod post promotionem dari consuevit, non esset, tamen tamquam sufficiens acceptavit. Monuit etiam D. Scarmiglionium ut, cum primum solenne illud acceperit, proprii honoris ergo id facultati monstret.
Quinto, D. Bittnerus admissus est ad consilia, juravit, deposuit deponenda.
Eam pecuniam praesentibus dominis doctoribus distribui, singulis flor 1.
Dominis vero, Diomedi Cornario et Benedicto Bergero per pedelli famulum singulos florenos transmisi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1134, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1134/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success