Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. Juni 1597] II. congregatio 30. Junii, in qua primo proposui decretum regiminis, quo mandatum erat, ut domini doctores informent, num quos patientes habeant infectos. Placuit illis responsio prius data.
Secundo, retuli decretum alterum remedia praeservativa concernens. Statuit facultas responderi debere, editos esse a facultate jam antea aliquot libellos tum de praeservatione tum de curatione pestis, ad quos recurri possit.
Quod si exemplaria nunc non sint in promptu, facile posse recudi.
Tertio proposui decretum, quo petebatur denominari duo medici, duo chirurgi et duo pharmacopaei, qui ad castra proficiscantur. Quia ergo duo doctores facultatis, Mathias Rodolphus et Isaac Pannisod sponte se offerebant conclusum, ut ipsi denominarentur. De pharmacopaeis vero et chirurgis aliquoties fuisse a nobis denominatos sed nunquam receptos et alias a senatu Viennensi, cujus ditioni immediate subjecti esse volunt, fuisse desideratos et praesentatos.
Quarto, protuli ungulam alcis a consule ad me missam. Foemina enim quaedam, cum plures haberet cupiebat vendere.
Statuit facultas, quia, experientia omnes probare, esset impossibile, ut sine aliqua commendatione permissive concederetur.
Quinto, lecta sunt acta decanatus domini D. Joannis Petri Magni et ab omnibus approbata.
Sexto, proposita fuit quaestio, utrum doctoribus facultatis licitum sit, cum his, qui extra facultatem sunt, in consultationibus et curationibus concurrere? Quia vero tempus elapsum erat, dilata est ejus discussio ad aliam congregationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1139, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1139/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success