useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.114
Signature: 1.4.114
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. September 1564
Sitzung vom 3. September 1564  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. September 1564] 3. Septembris. Instituebatur in congregatione primum generalis quaedam de illa apothecariorum ordinatione disputatio. Sed cum perpenderent domini, eam conditam esse a d. Ferdinando feliciss. memoriae et nobis ab excelso regimine mandari executionem, noluerunt ampliorem ea de re instituere deliberationem. Putabant singulis incumbere, ut illi ordinationi quisque quantum in se esset obtemperaret.

    Quod ad mandatum regiminis, quo aliquem nominari volebant pro visitatore, unanimi consensu putabant domini, illud honoris gratia deferendum esse D. Lazio seniori, si modo id in se recipere vellet, sin minus nominandum esse D. Doctorem Mathiam Cornax.

    Cum autem D. Lazius id recusaret, nominatus est excelso regimini D. Cornax cum anexa petitione, ut domini de regimine velint privilegia nostra, cum haec et similia onera soli doctores facultatis nostrae subire coguntur, posthac defendere et illesa servare, quod peculiariter in hac congregatione faciendum esse concluserunt domini. [fol. 51v]

    Cum praepositus D. Stephani, cancellarius universitatis jam aliquoties promovendis difficultatem movisset ob religionis negotium, nullos enim promovere volebat in posterum, nisi qui per omnia Romanam fidem sectarentur et id circa istud tempus etiam in quodam juris candidato tentasset, facultas medica rem ad sacram caesaream majestatem detulit, quae subsequente decreto hujusmodi inquisitionem et examen d. cancellarii sustulit. Est autem illud decretum:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.