Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[28. Juli 1597] 28. Julii mittitur a magnifico domino rectore et consistorio decretum idem petens sed pro Italis infirmis et sub honorario. Eodem die fuit III. congregatio. In ea proposui primo, quod desideretur a facultate medicus pro xenodochio castrensi. Facultas statuit, inquirendum, sub quo stipendio, quamdiu et ubi tali medico sit vivendum. Eum vero, qui hanc conditionem ambiret, nominandum esse. Obtulit autem operam suam D. Joannes Geusius.
Responsum domino rectori sub N.
Secundo, proposui negotium de libello contra pestem. Conclusit facultas, non esse necessarium, ut liber anno 85 editus corrigeretur vel augeretur, sed ita, ut antea fuerat editus recudendum, praefationem tamen penitus omittendam. Responsum est sub O.
Tertio, quaesitum est, an magister sanitatis teneatur mortuos inspicere, quia id inspector ordinarius desideraverat. Conclusit facultas, nullo modo illum teneri ad mortuos inspiciendum, sed si ad vivos, de quibus est suspectio infectionis aut qui etiam manifeste infecti sint, vocetur, ipsum obligatum esse, ut illos visitet. Caeteros vero facultatis medicos nequaquam teneri.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1146, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1146/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success