Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. September 1597] Igitur 1. Septembris instituta fuit congregatio IV711., in qua statutum est ratione decreti, primo, ut a decano praeservativa conciperentur atque dominis doctoribus corrigenda transmitterentur.
Secundo, ut eorum descriptio regimini praesentaretur.
Tertio, ut nemo pharmacopaeorum apud quem conficienda essent vel commendaretur vel nominaretur.
Secundo, propositus est libellus supplex Bertini Molleri, pharmacopaei ad signum angeli albi, quo petebat licentiam dispensandi Mithridatium. Consensit facultas, si observet observanda, primo, ut dispenset secundum catalogum a facultate subscriptum, secundo, ut prius proponat ingredientia dominis doctoribus inspicienda, tertio, ut mixtioni intersit facultas.
Tertio, cum D. Pannisod contingeret ordo visitandi xenodochium civile, ipse vero cuperet ad castra proficisci, statutum, ut substitutum aliquem procuraret ex gremio facultatis.
Respondi excelso regimini, medicamenta concepi atque conceptum principio facultati tum ab eadem correctum regimini transmisi. Regimen ea omnia in officina Abrahami Sangneri motu proprio voluit praeparari.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1148, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1148/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success