Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. September 1597] 30. Septembris fuit quinta congregatio, in qua proposui negotium de altero magistro sanitatis. Conclusum est ab inclyta facultate, primo excusandum esse facultatem, secundo, informandum regimen, cum olim essent bini magistri sanitatis, semper alterum fuisse baccalaureum aut saltem nondum promotum.
Statutum autem piae memoriae imperatoris Maximilianii esse, ut semper junior teneatur, habere hoc officium, si nemo alius petat. Itaque cum unus ex junioribus id desideret, merito illi conferendum. Excusari vero debere D. Geussium sicut et Kaskium et commemorandam ipsius excusationem.
Adjiciendum denique, si utroque hoc sanitatis magistro contenti esse nolint, esse extra facultatem doctores, Stupanum, Colmannum, Rowitzium et alios qui contra facultatis privilegia impune praxin exerceant. Posse ergo id alicui ex illis demandari. Responsio habetur sub lit. X.
Ratio acceptorum:
Accepi a domino exdecano 3 flor.,
a balneatore examinato 3 flor.
Ratio expositorum:
Numeravi pedello salarium ut patet ex Y. 2 flor. 24 cruc.
Restant: 3 flor. 36 cruc.
Ex his, quia spectabilis dominus decanus successor meus infirmus cupivit, ut ladulam et reliqua paulo diutius apud me retinerem, dedi pedello salarium alterius etiam semestris 2 flor. 24 cruc.
ut patet ex Z.
Reliquum scilicet 1 flor. 12 cruc. cum acta haec legerentur in facultate, deposui. [fol. 382v]712
[1597/ 1598]
Primus decanatus Pauli Perckhoferi, medicinae doctoris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1154, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1154/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success