useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.1156
Signature: 1.4.1156
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Jänner 1598
Sitzung vom 24. Jänner 1598  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [24. Jänner 1598] I. congregatio. Convocavi dominos doctores facultatis 24. Januarii propter officium magisterii sanitatis, eo quod D. D. Joannes Kaskius, pro tunc magister sanitatis coram excelso regimine et facultate officium resignaret, causam praetendens, se omnino hinc discessurum versus Posonium713 esse, ibique fixam sedem sibi locare. Cui propositum suum nec excellens regimen nec inclyta facultas jure negare vel frangere potuit, cum ibi nuptias celebraturus esset.

    Officio jam vacante plures pro hoc supplicarunt, ex facultate D. D. Geisius et D. D. Panisot, extra facultatem D. D. Andreas Muschlerus, deinde quoque D. D. Martinus Reigelius, quorum supplicationes ad excelsum regimen ad deliberandum mittuntur. Negotium propter pluralitatem supplicantium differtur et nulli sub meo decanatu officium sanitatis datum fuit.

    D. D. Andreas Muschlerus, ut commodius id ipsum obtinere possit, se apud magnificum dominum cancellarium et apud magnificum dominum a Stotzing insinuat, [fol. 383r] suffragia magnificorum istorum quaerit tandem coram facultate comparuit cum collatione veteri ritu sufficientibus testimoniis, ita ut nulla inveniretur causa, cur non susciperetur. Admittitur in conclavi ad congregationem vel repetitionem. Dum interim de admissione ipsius in plena congregatione deliberatum fuit D. D. Muschlerus interim abiit, responsum facultatis non expectat, neque negotium apud facultatem ulterius non ursit.

    In ea tamen congregatione pro magistro sanitatis nominatus est D. D. Johannes Geisius. Cum autem plures essent pro hoc officio supplicantes, differtur negotium, cujus dilationis sua inoportunitate causa fuit D. D. Andreas Muschlerus.

    Quatuor studiosi medicae facultatis pro stipendio supplicarunt Mag. Abrahamus Piscator, Lucas GoIIerei, ambo Carnioli, Georgius Stephanides Moravus, Eusebius Andreas. Cum unicum solum vacaret pro tunc stipendium, inclyta facultas, quae omnibus benefacere et gratificare volens, utri conferendum sit, deliberavit. Mag. Abrahamo Piscatori, qui aliquoties pro stipendio supplicavit gratificata est, caeteris promissionem spondens. Haec acta sunt in I. congregatione.

    II. congregatio. Mittitur ab excelso regimine ad facultatem decretum concernens externos doctores, Judaeos, vetulas714 et officinam Erhardi Hilleri junioris, qui practicam in hac civitate [fol. 383v] exercent. Quod decretum cum supplice libello D. D. Martini Reigelii, qui ad facultatem petiit, transmisi.

    Domini doctores de facultate, cujus gratia instituta est congregatio, proinde ut decretum ad nos ab excelso regimine transmissum omnibus in posterum palam fiat, hic istis actibus inscribere non inutile fore arbitrabar:715

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    713 Wurde ausgebessert.
    714 Wurde ausgebessert.
    715 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.