Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Juni 1598] 13. Junii transmittitur a serenissimo principo Mathia, Thobiae Koberi medicinae doctoris supplex libellus pro informatione, quo petebat sibi locum inter castrenses medicos dari. Simul vero injungebatur facultati, ut adhuc unum alium idoneum medicum castris inserviturum cum duobus apotecariis et totidem chirurgis proponeret. Cui mandato responsum fuit 23. Junii commendatusque est dictus Koberus eo potissime, quod alias etiam castris inservivisset.
Et praeter illum D. Joannes Bittnerus, [fol. 386r] qui facultati insinuaverat, se conditionem hanc optare, propositus est et commendatus, ut in exemplari F. habetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1163, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1163/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success