Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. Jänner 1599] IV. congregatio die 30. Januarii anno 99. Congregatis apud me dominis doctoribus facultatis primo petitio Petri Mayenzweig barbitonsoris, qui Mauritii Wurmb quondam civis et chirurgi Viennensis pie defuncti derelictam viduam in uxorem cum duxisset, futurus hic Viennae chirurgus ad solitum barbitonsorum examen per duos artis suae magistros cives Viennenses, Wilhelm Rayger et Danielem Messerer mihi decano praesentatus et facultati commendatus est, proponitur. Quod vero natalitias et disciplinae literas requisitas pro tempore secum non haberet, ad angariae unius terminum, intra quem literas illas e patria sua certo afferri procurare vellet, secum dispensari obsequentissime rogabat. Consensit facultas, ita tamen, ut non ipse solum hoc compromittat, verum praefati etiam duo balneatorum magistri pro ipso spondeant et fidejussores sint, interim sui examinis testimonium in meis decani manibus relinquatur.
Secundo, mota quaestione, an eum externis doctoribus apud infirmos concurrentias uti vocant nobis habere liceat nec ne. Antiquum facultatis medicae statutum: Ne quis doctorum nostri collegii cum aliquo externorum doctorum apud aegros in practica concurrat, alias a facultatis consiliis, donec gratiam mereatur exclusus sit, denuo renovatur adeoque omnes facultatis nostrae doctores huic statuto conformes in posterum vivant.
Nec non D. D. Andreas Eberstarffer quoque, serenissimi principis Maximiliani archiducis Austriae etc. decreto ab accessione ad facultatis consilia licet inhibitus, nostrorum tamen privilegiorum uti collega et confrater noster in reliquis particeps cum sit, per me decanum et D. D. Joannem Petrum Magnum hujus rei seorsim commonefactus, in specie vero a D. Nicolai Stupani, de nemine fere medico bene sentientis, contra collegii nostra statuta et privilegia caesarea in omnium curas hic Viennae se intromittentis et practicantis concurrentia se in posterum abstineat, concluditur.
Pariter [fol. 390v] civitatis hujus pharmacopaei, cives praesertim omnes ad plenam facultatis congregationem bona occasione vocati, praestiti sui juramenti de non acceptandis et dispensandis externorum doctorum, exceptis archiducalis aulae medicorum receptis nec medicinis ab illis praescriptis praeparandis diligenter admoneantur, quod si morem gerere noluerint, supplici a sua serenitate libello praedictorum pharmacopaeorum praestiti juramenti executio sub certa poena petatur et impetretur.
Tertio, rationes D. D. Pauli Perckhoferi et Joannis Petri Magni decanatuum prolatae, perlectae utque nostrorum actorum libro inserantur, approbatae sunt.
Quarto, cum religiosa majorum nostrorum observatione perpetua fere exemplorum continuatione pro lege quasi invaluisse, seniorum academici nostri senatus doctissimorum virorum testimonio certo constet: Rectore aliquo archigymnasii hujus semestris suae functionis terminum inopinato ex urbe discessu, adversa corporis valetudine, morte denique immatura aliave praegnante causa attingere praepedito, rectoratus administrationem consuetudinario quodam jure ejusdem facultatis legitime electo decano citra controversiam cessisse, a domino autem D. Büttnero exrectore officii sui incomplete transacti, cui utpote provincialium Austriae supra Onasum certo salario conductus medicus Lincium, quo uxorem liberos totamque familiam dudum praemiserat profecturus, ibidem in posterum commoraturus (ipsius verbis uti liceat) amplius praeesse non possit, in quavis rectoratus resignatione solita eaque solemni gratiarum actione annexa functionem resignante, privato cum D. Joanne Leandro colloquio praehabito, singulare non nostrae tantum sed reliquarum quoque trium facultatum decanatuum in praejudicium ipse D. Leander consistorio venerabili pro vicerectore proponeretur et substitueretur.
Haec autem substitutio a majorum nostrorum excepta personarum inhabilitate et religione exemplis aliena, statuto ulli haud conformis in primo illo consistorio absentibus quarundam facultatum decanis facta, nihil certius quam odiosissimam pacis et unionis inter [fol. 391r] facultates et nationes futuram turbationem eorundem membrorum non levem dissensionem parere et prae se ferre videretur, ne quid sub meo hoc decanatu tam medicae quam caeterarum quoque facultatum decanatuum in praejudicium commissum aut intermissum fuisse merito redarguendus essem, substitutionem istam admodum suspectam minime probare nec aliud ea hora, quam ut modesto protestarer adeoque hanc rem facultati meae necessario communicandum esse dicerem, facere aut statuere potui, quod hac ipsa dominorum doctorum in congregatione, id quod res erat verissime et non male informando feci.
Re itaque serio hinc inde deliberata et quia facultati ex scripto quodam constaret, reliquarum etiam facultatum theologicae praesertim et juridicae dominos decanos adeoque alios quosdam seniores suspectam hanc substitutionem non minus inique ferre nec dum probasse, ob id ab accessu ad consistoria hucusque abstinuisse, unanimis omnium doctorum votis concluditur: protestationem per me decanum in consistorio illo factam, scripto quodam consistorio offerendo confirmandam et tale quidem ad ulteriorem dominorum doctorum revisionem et correctionem scriptum per me concipiendum utque in perpetuam rei memoriam scripta ejusmodi protestatio universitatis prothocolo de verbo ad verbum inseratur, petendum esse.
Inclytae facultatis resolutioni parere volens, scriptum ex variis dominorum doctorum sententiis compilatum illis ipsis unico D. Leandro uti parte excepto, omnibus ad revisionem et emendationem per pedellum transmisi.
Quod D. D. Diomedi Cornario, cum primo praesentatum fuisset, ille a 5. ad 8. usque Februarii diem apud se retinuisset, pedello non restituit, qui vero contra quod in odiosa causa, quae dicta actane fuerint, aut personas deliberantes seu quaecunque facultatis secreta nemini revelare debuisset, praefatum nondum correctum facultatis scriptum odiosae parti et personae D. videlicet Leandro ipsemet pedelli hoc loco officio fungens attulit, communicavit et additis sequentibus verbis: En scriptum, in quo tuae personae sicuti Pilati in credo mentio fit, exhibuit, a quo hactenus servatur.
Hujus rei certior redditus, ego aliud statim praedicti scripti exemplar schedae inclusum ad reliquos facultatis doctores pedelli opera transmitto, insinuans illis quid contigerit, admonendo si necessarium illis videatur, hora diei sequentis 12. haud granatim apud me convenire dignentur. [fol. 391v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1179, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1179/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success