Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. November 1564] II. Congreg. Secunda congregatio fuit Stava Novembris, in qua frequentes erant domini doctores. Tractabatur de tribus negotiis:
Primum, quod reverend. et clariss. dominus officialis Viennensis J. U. D. literas ad me decanum miserat, iisdemque petierat, dominos doctores de collegio nostro convocari ac in dubia quadam controversia vertente in causa matrimoniali inter Magdalenam Schneweysin actricem et Georgium schindler reum.
Conquerente scilicet magdalena non solum de omnimoda impotentia sui mariti in debito maritali reddendo, verum etiam de feditate et de amputatione membri virilis. Hujus querelae causa, cum saltem per peritos medicos dijudicari debeat, nostram informationem desuper dari petiit. Ad cujus petitionem d. d. annuerunt et aliam congregationem, ubi et partes adesse debeant indicandam statuerunt.
Secundum de rationibus reddendis et inscribendis actis praecedentium decanorum, quibus demandatum est, mature ut reddant rationes et acta inscribant.
Tertium concernebat Ludovicum Marchpegium Viennensem medicine baccalaureum. Is petiit ad examen pro licentia consequenda et (ut vocant ad cancellariam aperiendam) commendari reverendiss. domino praeposito. Huic petitioni utpote aequae et justae facultas acquievit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.120, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.120/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success