Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. August 1599] Die 3. Augusti instituta fuit congregatio dominorum doctorum de facultate.
Primo, admissi sunt ad consilia facultatis duo domini doctores, qui nuper repetitionem compleverant et primo D. D. Thobias Piripachius, qui solvit facultati 6 sol. et cuilibet domino doctori facultatis 1 flor.
Deinde D. D. Jacobus Thiel, qui solvit tantum 6 sol. pro admissione ad consilia.
Deinde lectus fuit supplex libellus N. cujusdam Martini Schaff, ministri pharmacopaei apud elephantem contra D. D. Perckoferum, qui aliquot alapas praefato Martino inflixerat. Audita responsione D. D. Perckoferi conclusum fuit, ut facta prius per decanum tunc coram tota facultate D. D. Perckofero tum pro hoc delicto tum pro aliis consimilibus exprobratione et admonitione, ut in posterum aliter se gerat, duo domini doctores facultatis constituti commissarii eam litem componerent. Et denominati fuerunt commissarii D. D. Leander et ego decanus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1201, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1201/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success