Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. Oktober 1600] Die 19. examinatus fuit Christophorus Göcz de Glitz balneator ad haffnerbadt in meis aedibus. Quoniam vero D. D. Leandro, Perckofero, Geusio et Pisello examinatoribus visis ejus testimonialibus natalitiis et eruditionis literis apparuit quaedam difficultas in literis nativitatis, petii tum a Petro in Neustum745, Martino Rossman, Simone Granader, Caspare Gall ad coeli portam balneatoribus, qui illum praesentaverant, an ipsi essent illis literis contenti. Respondit praedictus Caspar, sese habere quidem difficultatem, tamen quia ipse Christophorus promisit, sese illis in ea causa satisfacturum, placere ut admittatur. Interrogatus fuit de venae sectione et circumstantiis, de vulneribus, fracturis et tumoribus. Respondit mediocriter, deposuit facultati 3 flor., fuit admissus et juravit solemni more, confectoque apud me unguento aegyptiaco et emplastro griseo, dedi illi de more testimonium.
Cum die 26. honestissima matrona Catharina de Ello rectoris magnifici uxor excessisset e vivis, praefatus dominus rector me tamquam decanum facultatis nostrae in ejus vicem substiuit, ut cum universitatis membris funus comitarer, quod factum est elato funere a baccalaureis ad ecclesiam Scotensem solemni pompa.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1218, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1218/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success