Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. März 1601] Die 16. Martii obtulit libellum supplicem Jos. Lucz UImensis petens examinari ad munus chirurgi, habitaturus Passaviae. Consensit facultas, unde die 20. praesentatus a Wilhelmo Raiger et Joanne Bauman, chirurgis Viennensibus. Examinatus fuit [fol. 410v] in meis aedibus, visis prius literis suis et commendatiis judicis Passaviensis, a dominis doctoribus Joanne Petro Magno rectore magnifico, D. Leandro, Panisod et Reigel, qui loco Geusii aegri adfuit, in iis omnibus, quae spectant ad munus chirurgi. Quoniam vero jejune et male respondit, non fuit quidem rejectus sed admissus cura conditionibus quibusdam illi oretenus coram suis praesentatoribus expositis. Facultati dedit 3 flor., juravit de more et cum apud me unguentum aegyptiacum et Stichpflaster parasset, testimonium accepit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1226, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1226/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success