Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. August 1601] Die 6. Augusti Martinus Mollerus, apothecarius apud album angelum supplici libello petiit jam dispensatum a se ante aliquot menses theriacam visitari quod factum est.
Eadem die Lucas Gollerei supplici libello renunciavit stipendio Emericano, quod habuit per annos tres et petiit sibi dari viaticum pro itinere in Italiam, quod denegatum est et inposterum nullis dandum esse, decretum est.
Dedit nomen suum facultati Balthasar Pastor, Ottmuchoviensis Silesius, philosophiae et medicinae studiosus.
Quoniam vero placuit serenissimo archiduci Matthiae in castra Hungarica se conferenti me pro suae personae medico reposcere, antequam hinc [fol. 413r] hinc discederem decanatus officium D. D. Scarmilionio pro consuetudine resignavi, cui libros, cistas et sceptrum transmisi per pedellum. Caetera vero quae usque ad festum D. Colmanni contigerunt, ab eodem inferius notabuntur.
Rationes vero receptorum hae sunt:
Imprimis accepi a domino exdecano 2 flor. 34 cruc.
Item a D. Rechperger spectantia ad facultatem 6 flor.,
item ab eodem pro admissione ad consilia 45 cruc.
In universum recepi: 9 flor. 19 cruc.
Quia vero in praecedenti meo decanatu mihi debebat facultas 9 flor. 24 cruc.,
Restat adhuc mihi facultas 5 cruc.
Jo. Petrus Magnus Dr. m. p.754
Acta vicedecanatus D. Scarmilionii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1239, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1239/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success