Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[9. Jänner 1602] Die 9. Januarii excelsum regimen mihi significavit, ut cum uno vel altero doctore venirem die 11. ante tribunal. Feci; vocati aderant e senatus Viennensis gremio duo et etiam pharmacopaei Schwab, Klöle, Müller, Josef Reitter, Petrus Pester, Bernardus Binellus enim aegrotabat et tres apothecae viduae jam sunt apothecario. Tunc intromissi sumus nos, ego nempe et domini doctores Pergerus et Magnus ante commissarios dominum Stephanum baronem de Heimb, dominum de Fridesam nobilem ex ordine equestri Austriacum, dominum D. Khrön et D. Pülhmair superintendentem universitatis, in regimine consiliarios. Et postquam nobis decreta omnia et resolutiones legissent, petierunt, num essent juxta nostram sententiam et nostram petitionem.
Multis hinc inde jactatis fuimus contenti, sed quoniam jam erat hora decima, dilatum est negotium in sessionem pomeridianam, dum omnes doctores facultatis adfuimus sumusque introducti una cum senatoribus illis et pharmacopaeis et tunc dominus D. Khron reddidit illos certiores resolutionis nostrarum controversiarum jussitque adstanti secretario, ut universam rem legeret alta voce, ut fecit.
Continebatur autem in ea omnimoda eorum circa attinentia ad artem facultatis medicae subjectio, prout clare apparet in libello hac de re impresso, cujus exemplar invenitur in cista cum aliis scripturis facultatis cum authoritate facultatis et decani pro tempore monendi illos claudendi apothecas, poenasque pecuniarias ad libitum iis irrogandas, quarum multarum medietas cederet facultati, medietas altera senatui Viennensi, qui ob id teneretur, statim ad jussum decani executionem facere et omnem assistentiam praebere.
Petrus Schwab, qui semper sese refractarium monstrat in omnibus, voluit nescio quas gerras objicere, cui dominus D. Pülhmair dixit responsum, consistere in hoc, quod diligenter exequerentur, quae audierant, alias acriter a dominis doctoribus edicis punitum iri.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1252, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1252/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success