Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. April 1602] Die 2. Aprilis760 Georgius Hertz, Memingensis Suevus futurus balneator in Medling, examinatus fuit a D. D. Panisod, Pisello et Pirbachio. Respondit optime. Quia vero legere et scribere [fol. 416r] plane ignorabat et examen erat factum ad intercessionem judicis Mödlingensis, conclusum est, promitteret, se daturum operam, ut anni spatio disceret. Composuit me praesente unguentum aegyptiacum et emplastrum de plumbo, deposuit ad aerarium nostrum tres flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1262, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1262/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success