Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. August 1602] 1. Augusti iterum convocata fuit ad me facultas, in qua perlectus est libellus supplex apothecariorum ad senatum Viennensem, quo ejus auxilium implorabant contra facultatem medicam, volentem illos ad praestiti juramenti et novae constitutionis factae observationem adigere.
Senatus vero Viennensis in eorum favorem dedit supplicem libellum 1. excelso regimini, qui duo libelli ab excelso regimine ad magnificum dominum rectorem, ab eo ad facultatem medicam pro informatione transmissi sunt. Fuit vero D. D. Pergero seniori responsionem ad libellos illos concipiendi onus impositum, quod praestitit et exhibita est responsio notata lit. K, in qua fusissime omnes facultatis medicae contra apothecarios rationes exponuntur. Quae responsio a magnifico domino rectore excelso regimini transmissa est. Excelsum vero regimen pro finienda hac lite commissarios constituit, magnificos viros dominos de Fridesham, Udalricum a Krenperg, Matthiam Pülmar omnes suae majestatis consiliarios.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1268, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1268/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success