Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[16. November 1603] Die 16. Novembris Joannes Klele pharmacopoeus supplicavit iterum pro facultate ut supra componendi theriacam, quod quidem per rescriptum dominorum doctorum votorum pluralitate ei concedebatur sed cum conditione si promitteret, inclytae facultatis privilegia et statuta se servaturum prout juravit atque vellet cum reliquis pharmacopoeis tanquam senior inter illos agere, quo illud idem etiam ipsi praestarent.
Hoc audito per me responso praedictus Joannes Klele promisit, se quam primum cum reliquis pharmacopoeis hac de re acturum et rediit sequenti die dicens, se cum illis egisse, illos autem noluisse ejus consilio adhaerere sed velle eorum contra facultatem medicam actionis resolutionem ab excelso regimine expectare atque ideo se pariter ab aliorum pharmacopoeorum voluntate nolle secedere. Unde nec ego visitationem dispensandae ab illo theriacae instituere volui. [fol. 430v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1300, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1300/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success