Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. Februar 1604] Die 5. Februarii quidam chirurgus herniarius Marinus Marianus Nursinus, cum calleret artem sanandi hernias etiam inveteratas in hominibus cujusvis aetatis absque incisione (cujus rei plurima fide digna testimonio apud me deposuit) supplicavit pro licentia curandi hoc modo hernias hic Viennae, item extrahendi calculos et curandi oculorum suffusiones et ungues, quod quidem ab inclyta facultate votorum pluralitate fuit illi denegatum. Verum in plena congregatione habita postmodum die 11. Februarii fuit illi ad tempus concessum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1307/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success