Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[29. März 1604] Die 29. Martii transmisi inclytae facultati libellum supplicem Joannis Klele pharmacopoei, petentis facultatem dispensandi theriacam Andromachi et literas Joannis Heckleri, etiam olim pharmacopoei Viennensis ad D. D. Paulum Gryllum, quibus petebat ab inclyta facultate, promittens solvenda, testimonium examinis, quod sustinuit hic anno 1588, quod ab illo repetitum eo quod solvenda solvere noluerit adhuc servatur in ladula.
Joanni Klele concessit inclyta facultas facultatem dispensandi et componendi theriacam. Unde die 7. Aprilis praesente inclyta facultate ingredientia omnia in sua officina dispensavit, die vero 10. commiscuit fuitque vas more solito post diligentem commixtionem sigillo facultatis consignatum per D. D. Panisod, me absente.
Joanni vero Hecklero, eo quod constaret ex libro actorum, quod is non solum varias lites contra inclytam facultatem moverit, sed etiam quod, cum divendita sua ad insigne aetiopis officina hinc migraturus peterit examinis testimonium in ladula jam per duos annos servatum, tum quia nollet etiam tunc solvenda solvere, tum quia solitum juramentum proterve obstinateque [fol. 432v] recusaret aliasque semper inclytae facultati fuisset inobediens adversusque, praemissa severa et acri exprobratione sine testimonio fuerit dimissus, visum fuit aliquot dominis doctoribus nullo modo consentiendum esse, pluribus vero consentiendum esse si is ab inclyta facultate per literas venia deprecaretur, quod significatum fuit D. D. Gryllo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1309, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.1309/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success