Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. April 1604] Congregatio ultima. Ultima die Aprilis fuit plena dominorum doctorum congregatio propter electionem futuri decani. In qua primo circa decretum magnifici domini rectoris et venerabilis consistorii suprascriptum libello supplici Joannis Angeli Paravicini chirurgi, petentis licentiam aperiendi in hac civitate officinam tonsoriam, super quo petebatur a nobis informatio, conclusum fuit, per futurum dominum decanum informandum esse magnificum dominum rectorem et venerabile consistorium, quod petitio praefati chirurgi non sit honesta quodque praejudicatura sit tum inclytae facultatis nostrae, tum civium privilegiis.
Secundo, propter querelam venerandi domini senioris contra D. Nicolaum Stupanum ob injuriosa convicia apud quendam aegrum sibi ab illo illata, res futuro domino decano commendata fuit, quo sua spectabilitas adjuncto sibi alio domino doctore facultatis moneret praefatum D. Stupanum, ut is memor eorum, quae inclytae facultati olim promisit, abstinere velit in posterum ab hujusmodi conviciis et injuris contra doctores facultatis.
Tandem electus fuit in decanum futuri semestris nobilis et clarissimus vir D. D. Joannes Petrus Magnus serenissimi archiducis Matthiae personae medicus, cui omnia ad inclytam facultatem pertinentia, prout a domino antecessore meo accepi, per pedellum transmisi.
Accepta:
A domino exdecano 1 flor. 40 cruc., a D. D. Gryllo 6 flor. 45 cruc.,
a Gasparo Graffinger balneatore 3 flor.,
a Georgio Hartmanno pharmacopoeo 5 flor.
Summa facit: 16 flor. 25 cruc.
Exposita:
Pro reparatione sigilli argentei 30 cruc.
D. D. Isaac Panisod 3 flor. 45 cruc.,
D. D. Scarmilionio 2 flor. 45 cruc.,
pedello pro salario 3 flor. 45 cruc.
Summa facit: 10 flor. 45 cruc.
Restabant: 5 flor. 40 cruc., quam restantiam transmisi pariter per pedellum spectabili domino decano nuperelecto. Dominicus Pisellus D. m. p.784 [fol. 433r]
Acta decanatus septimi Joannis Petri Magni a festo D. Tiburtii 1604 ad festum D. Colmanni ejusdem anni.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1310, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1310/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success