Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. Juli 1604] XII. Julii superintendentes stipendii Emericani D. Joannes Bittner et D. Tobias Piripachius obtulerunt rationes suae administrationis a 1. Julii anni 1603 ad 1. Julii 1604 tales:
Receptorum summa fuit: 489 flor., expensa vero sunt, imprimis pro studiosis: 97 flor. 30 cruc. Item ex decreto facultatis dominae Barbarae Aignerin viduae mutuo dati sunt assicurati super domum illius 400 flor. et pro testimonio hypothecae 12 cruc., ita ut summa expensorum sit: 497 flor. 42 cruc. Detractis vero acceptis ab expensis remanent creditores superintendentes 8 flor. 42 cruc. ex sequentis anni accipiendis solvendorum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1318, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1318/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success