Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. Oktober 1604] Eodem anno 6. die Octobris nobilis et excellentissimus vir D. Joannes Petrus Magnus, professor medicae artis primarius, consistorialis perpetuus, antecessor meus colendissimus, serenissimi Austriae archiducis domini domini Matthiae personae medicus dignissimus cum sua serenissima celsitudine ad castra Ungarica profectus est, (Turcus enim multis copiis Istrogranium787 obsidione cinxerat, a qua tamen Dei praepotentis misericordia, piorum precibus et virtute bellica repulsus est) et propter suam absentiam excellentissimum et clarissimum virum D. Dominicum Pisellum decurionatus vicegerentem constituit. Accepi itaque a praefato D. Pisello sceptrum videlicet argenteum, theca lignea reconditum, arculam minorem cum clavibus, aliquot fragmenta argentea, duo sigilla facultatis, quorum unum ex argento ex aere unum, libros actorum et statutorum. [fol. 435v] Item arcam unam magnam cum actis facultatis et aliam majorem. Haec omnia mihi per pedellum tradita sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1323, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1323/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success