Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[9. Dezember 1604] I. congregatio. Die 9. mensis Decembris Joannes Adamus, Eperiensis Hungarus medicinae doctor a facultate recipi petiit. Admissus est. Aphorismus pro thesibus disputandis ipsi sorte cecidit 2. aphor 5. Pecuniam pro repetitione dominis doctoribus et aerario facultatis solvendam, cum non haberet in promptu, solutionis medium annum pro termino impetravit.
Hac eadem congregatione duorum decurionum D. Piselli et D. Magni lecta sunt et digna judicata fuerunt, ut in librum actorum insererentur.
Porro cum D. Leander stipendio Emericano deberet 55 flor., legatum quod a domina Masbachin illi debebatur 11 videlicet ducati, hoc est 22 flor. Rhen., in defalcationem a tutoribus Mariae Maspachin depositum est.
Etiam Oswalt Erhart lithotomus et ocularis medicus a serenissimo domino domino nostro Matthia archiduce Austriae literas immunes petiit, ut artem suam in Austria exercere possit, quia profosi provinciales ipsum ubivis impediebant.
Ejus supplicatio facultati ab excelso regimine pro informatione transmissa est.
Facultas respondit ut in actis N°- 2 videre est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.1325, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.1325/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success