Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Oktober 1565] Anno ab incarnatione Christi salvatoris nostri millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, in die D. Colomanni, quae 13. est mensis Octobris, postquam in rectorem magnificum universitatis Viennensis electus esset reverendiss. et ampliss. praesul Dionisius Pioppius episcopus Modrusiensis sacrae theologiae professor etc., ego Michael Lingelius absens188 per unanimia dominorum doctorum vota in decanum inclytae facultatis electus sum.
Quae in meo decanatu acta sunt, ordine sequuntur.
A praecedente decano D. D. Andrea Dadio recepi librum statutorum facultatis, itemque novissimum librum actorum, alios etiam actorum libros et in fasciculis ligata acta vetera nec non privilegia, haecque omnia in arca majori facultatis reposita. Insuper et sceptrum facultatis, sigillum etiam et duo argentea frusta ad disruptum facultatis sceptrum pertinentia cum clavibus quibusdam, inter quas una clavis ad arcam universitatis pertinet, quam quilibet pro tempore decanus nostrae facultatis tenet.
Accepi etiam ab eodem in parata pecunia florenos Renenses 13, solides 6, denarios 17. Ex hac tota summa ad facultatem pertinebant: floreni 4, solidi 6, denarii 17; reliqui floreni 9 inter doctores erant dividendi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.144, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.144/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success