Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. Mai 1566] Disputationem hanc peregit 17. Maji, numeravit singulis doctoribus ternos florenos, facultati 6, bedello 3. Erant autem tunc 14 doctores, in facultate. Idem D. Jordanus 10. Maji mihi numeravit 14 flor., ut singulis doctoribus in facultate nostra darem 1 flor. pro convivio, absentibus aeque atque praesentibus juxta decretum facultatis anno 63 die 24. Novembris sub decanatu D. Waltheri. [fol. 62r]
In eadem congregatione Magister Widman facultati obtulit quasdam propositiones et rogavit, ut pro gradu baccalaureatus publice disputandi sibi facultas daretur, quod illi concessum est. Disputationem peregit 24. Maji.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.156, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.156/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success