Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. November 1566] In prima congregatione, quam habui ultimo proposui facultati decretum excelsi regiminis a venerabili consistorio ad nos transmissum, quod requirebat consultationem super 4 articulos in actis litera A signatos:
An nimirum in causa matrimoniali liceat adpellare a legato apostolico ad sedem apostolicam et quid hactenus in ejuscemodi casibus fuerit observatum etc. Sed quia hoc negotium potius ad jurisperitos spectare videbatur, jussus sum, acta nostra videre, num talis casus aliquando contigerit sed nihil invenire potui. Retuli id ad consistorium, in quo responso acquievit mag. dnus rector et venerabile consistorium.
In eadem congregatione meus antecessor D. Benjamin reddidit rationem et acta ejus simul cum calculo sunt adprobata.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.163/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success