Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. April 1567] Prima congregatione, quae 22. Aprilis habita fuit, antecessor suus206D. Joannes Neuman Görlicensis tradidit illi arcam facultatis, cui inclusi erant duo libri et nonnulli fasciculi actorum colligati, scatulam privilegiorum ejusdem, nec non cistulam, in qua detinentur fragmenta sceptri inaurata, clavem ad arcam universitatis. Sigillum facultatis, sceptrum et librum antea obtulerit. In eadem congregatione D. D. Paulus Weidner facultati exposuit, sibi a generosis et magnificis viris domino Joachimo a Schönkirchen locumtenente caes. maj. in excelso regimine et Georgio Gengero207 ejusdem maj. consiliario secreto commissum esse, ut nomine caesaris oretenus (decretum caesaris tam subito urgente necessitate conscribi non potuit) medicae facultati referret, mittendum esse quanta fieri possit celeritate pharmacopoeum ad magnificum et generosum Lazarum a Suenda caesaris supremum in Ungaria belli ducem.
Facultas censuit, omnes pharmacopoeos convocandos. Hoc facto injunxit illis, ut eligerent idoneum huic provinciae obeundae ex medio illorum, qui re deliberata obtulerunt Wolffgangum Munch, qui a D. D. Paulo (me rogante) decani partes tunc obeunte supradictis caesareis consiliariis praesentatus fuit. [fol. 67r]
In eadem quoque congregatione d. decanus resignavit facultati officium visitatoris, quam resignationem facultas acceptare noluit, cum regiminis hoc sit non208 facultatis. Igitur postea d. Ladislaus resignavit regimini officium, simul offerens indicem simplicium et compositorum medicamentorum, quem regimen vocat dispensatorium, ad quam supplicationem s. regimen hoc sequens decretum dedit.
Decretum ejusmodi fuit:209
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.170, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.170/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success