Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. September 1560] 13. Septembris cum ipsemet adessem jussit d. rector et consistorium, ut informationem daremus ad duos articulos a regimine consistorio transmissos.38 Videlicet num doctores nostrae facultatis diligenter legant nec etiam alios substituant temere, deinde an disputationes publicae secundum institutum novae reformationis celebrentur. Cum tempus brevius esset, quam ut possent convocari d. doctores, scripto requisivi eorum sententiam et ex plurimorum voluntate dedi informationem hanc:
Nullum esse, qui non diligenter legat, paucos esse, qui substituerent aliquando alios, sed id factum esse ex evidentissimis causis, quas et consistorium et superintendens approbassent. Disputationes etiam certo tempore non esse habitas, tamen numerum quatuor disputationum, qui a nobis in nova reformatione requiritur singulis annis a nobis completum fuisse.
Inscriptus est Henricus Ludovicus, qui hic per annos aliquot medicinae studuit petiitque mag. D. Lazius senior nostrae facultatis ne id illi fraudi esset, quod tam sero se jussisset inscribi. [fol. 13v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.18, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.18/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success