Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. Dezember 1567] Decima septima die Decembris convocavi dominos de facultate medica ad audiendam petitionem M. Christophori Widmanni medicinae baccalaurei, tunc temporis collegii philosophici decani etc. petentis admitti ad examen pro dignitate doctorali. Dni doctores audita petitione eum dno cancellario pro aperienda cancellaria (ut vocant) praesentandum esse decreverunt.
In eadem congregatione, cum mihi abeundum esset, substitui vicedecanum dnum D. Neumannum. D. Ladislaus tunc praesens acta decanatus sui de novo conscripta produxit et facultati revidenda obtulit. Domini vero doctores, cum plurima in prioribus actis correctis reprobata inserta esse intellexissent, eadem recipere noluerunt, sed ut priora acta ad facultatem deponat serio injunxerunt. Haec cum in plena congregatione conclusa esse, a vicedecano percepissem, sequenti die ipse D. Ladislaum in aedibus suis conveni eique facultatis sententiam exposui, rogans ac monens, ut concordiae et tranquillitati facultatis studeret, actaque priora correcta redderet, quod facere recusans, facultatis sententiam scriptam petiit. Id quod sequenti die feci.
Huic decreto facultatis D. Ladislaus sequenti die respondit [fol. 73r] respondit scripto, in quo nullam actorum correctorum, quod ea remittere velit mentionem facit, sed posteriora sua acta pro veris obtrusit, quibus neque addi quicquam neque detrahi absque veritatis detrimento posset.
Hoc scriptum dnis doctoribus illo ipso die, cum alias ad consueta examina convenirent relegendum ac deliberandum proposui. Qui ut omnem occasionem rixandi evitarent, denuo admonendum ipsique facultatis nomine serio injungendum esse decreverunt, ut acta priora ad facultatem deponat.
Quare sequenti die tale decretum facultatis nomine per pedellum misi:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.186, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.186/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success