Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. Jänner 1568] Sequenti die qui erat XXX. hujus mensis in iisdem punctis apud me fuit examinatus vicecancellario D. Doctore Walthero. Finito examine unanimi d. d. consensu admissus est et dignus judicatus, cui conferri possit licentia et dignitas [fol. 76r] doctorea in arte medica. Quo nomine statim a me vicecancellario commendatus est et rogatus D. D. Waltherus, ut eundem cancellario universitatis nomine facultatis commendaret. Numeravit numeranda 15 flor.
In eadem congregatione D. D. Waltherus scriptum quoddam cancellarii ad se missum ostendit, in quo collectionem suffragiorum et conclusionem in his examinibus non ad decanum facultatis sed ad cancellarium universitatis vel ejus locum tenentem spectare contendebat, quod facultas minime ratum habere voluit, nisi sufficienter id cancellarius probaverit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.198, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.198/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success