Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. April 1568] In prima congregatione, quae habita fuit 26. Aprilis tradidit mihi antecessor meus D. Ludovicus Marpegius omnia quae ad officium decanatus pertinent, scilicet ladulam majorem in qua continebantur duo libri actorum et aliquot fasciculi actorum antiquorum statutorum liber et scatulam cum privilegiis. Tradidit praeterea novum librum statutorum, novum librum actorum, parvam ladulam cum clavibus, sigillo, sceptro et quatuor fragmentis sceptri deauratis. Quae similiter successori meo tradidi. [fol. 83r]
Obtulit in eadem congregatione idem praecedens dominus decanus rationes suas. In acceptis erant 35 flor. 6 solid, in expositis 34 flor. 2 sol. Restabant solvendi 12 sol., quos statim deposuit.
Habitae fuerunt in hoc meo decanatu congregationes quadraginta in quibus maxima ex parte partim dispensatorium examinatum, partim negotium D. Ladislai, quod illi cum facultate erat apud rectorem et consistorium tractatum fuit. Cum autem postea, ut in sequentibus habebitur cum D. Ladislao ea conditione transactum fuerit, ut hujusmodi omnia coram consistorio proposita omitterentur, non opus fuit, singulatim congregationes singulas et quid in iis tractatum fuerit annotare.
Cum cancellario, qui ad gravamina quaedam in praecedenti decanatu illi proposita in scripto respondere debuisset, nihil actum est publice, partim propter superius nominata et alia quaedam facultatis negotia, partim quod callide responsionem extraxerit fere usque ad officii mei finem, cum mihi saepius instanti pro scripto responso nunc hunc nunc alium diem respondendi designaret. Tandem enim ea quae antea pollicitus fuerat de dando responso in scriptis revocavit. Per quemdam tamen obtulit se paratum esse cum quibusdam nostrae facultatis doctoribus de propositis articulis privatim conferre; respondere scripto sibi non videri consultum. Sed cum in facultate constitutum esset, ut responsum scriptum ab eo exigeretur, in id consentire nolui. Necessario itaque totum negotium, cum finis officii mei instaret differre coactus sum. Sequens dominus decanus id faciat, quod erit ex re et honore facultatis. [fol. 83v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.209, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.209/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success