useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.229
Signature: 1.4.229
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. November 1568
Sitzung vom 15. November 1568  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [15. November 1568] 15. Novembre decretum, ut diebus ordinariis ad labores consuetos dispensatorii, quisque doctorum non vocatus sponte et oboedienter hora prima conveniret, ne opus esset in actis illas congregationes singulas annotare exceptis rebus, quae extra dispensatorii operas tractarentur et ad facultatem spectarent, prout occasio et necessitas ferret.

    Proposuit quoque decanus, esse multos empiricos et facultatis ordini nequaquam conformes doctores.

    Decretum, ut Judaeus quidam Uriel Wolff a decano sociis doctoribus Benjamin Löbschütz et Ludovico Marpegio ac Christophoro Widemanno accusaretur apud consulem ac frequentem senatum monereturque consul nostrorum laborum publicorum in hospitalibus, praemissa tamen privilegiorum commemoratione.

    Item decretum ut quidam Hermannus Sidereus Frisius medicinae doctor (de quo postea multa in actis) siquidem monitus non faceret officium et passim impudenter in practicam [fol. 89r] practicam se ingereret apud d. rectorem magnificum humaniter accusaretur quo certo intelligeret se oportere facultatis collegio in communes leges sese adjungere.

    Propositum de anatome a studiosis expetita; judicabant d. doctores cum nondum satis frigida esset aeris peristasis interea consulto prius D. D. Aicholtzio caput petendum esse atque id nunc quidem sufficere hoc tempore.

    Decretum denique

    reverendum dominum praepositum cancellarium universitatis per scriptum, quod pedellus reddat admonendum, ut scripto respondeat facultatis collegio, ne facultas cogatur vel invita aliam inire viam, quo rem justam, quam ab ipso petit obtineat. Missum est scriptum. Respondit se nolle scripto agere, nec desistere a cepto sed facturum. Respondit se nolle scripto agere, nec desistere a cepto sed facturum deinceps, ut hactenus fecisset.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.