Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. November 1560] 22. Novembris die examini se sistebat Magister Neuman Görlizensis pro gradu baccalaureatus; dignus judicatus est, qui admitteretur; solvit facultati 4 flor. pedello 20 cruc. Inde examinatoribus dati 20 solidi, residuum aerario cessit.
Eodem die ad facultatem aspiravit excell. D. D. Laurentius Ayrer; admissus est et continuo solvit 45 flor. Cedunt facultati 6 flor. pedello 3 et cuilibet doctorum 3. Mox etiam thema disputandum oblatum illi fuit.
Eo quoque die decretum est, ut argentum ab eo persolutum cum illo, quod erat in arca dividerem inter socios. Duodecim doctores, qui tunc erant in facultate 36 taleros partitos, singuli ternos acceperunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.24, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.24/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success