Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[27. Jänner 1569] 27. Januarii. Quia Frisii supplicatio a caesarea majestate ad facultatem mittebatur pro informatione ut responsionis269 capita et argumenta ex ipsius conviciis peti possent (totum enim scriptum turpissimum et contumeliossimum erat), decernitur quod D. Marpegius debeat in praesentia copias supplicationis Frisii in domo decani (quia originale debebat reddi) describere. Factum.
Decernitur quoque, quod quisque debeat (praeter ea, quae in Frisii scripto sunt) materiam argumentorum in commune proponere; decanus vero componere ad caesarem scriptum informationis. Porro statuitur, quod quae scripto continentur in privata facultatis audientia decanus oretenus caesari pro praesentis temporis occasione [fol. 97r] una proponere debeat. Factum ut postea audietur.]
Praeterea, quod de ea, quam regimini in causa gravaminum contra empiricos offerre oportet supplicationem, nudae copiae per D. D. Reusacherum descriptae in ladula asservari debeant. Factum.
Repetita est sententia facultatis, quod difficultates facultatis oretenus et scriptis indicari debeant caesari. Ergo ad acta et supplicatio Frisii relata est:
Sacratissime, potentissime, illustrissimeque Imperator et Caesar semper Auguste domine domine clementissime!
Nonus jam agitur mensis, in hanc praeclarissimam urbem primo quod venerim, cupiens et hujus climatis temperiem, aquarum naturas et hominum vitam, mores morbosque inspicere. Nam professione medicus sum ab hinc jam tredecim annis. Feci vero medicinam aliquot temporis in Galliis, aliquot rursus in Italia, aliquot quoque in Germania. Ab eo vero tempore quo hic sum, quam me vel dextre vel secus gesserim, id potest Caesarea tua Majestas ex iis discere, quos meae curae commissos habui: Ex Ernesto comite ab Ortenburg, praeterea a Sigismundo et Henrico comitibus ab Hardeck fratribus, ex Desano comite Italo, ex Wardei barone Ungaro Sacrae Caesareae Majestatis tuae pincerna et aliis innumeris cum nobilibus tum civibus. Curavi inter caeteros quoque Friedericum Spetium ducis Meckhelburgensis legatum.
Sed huic meo honesto stu [fol. 97v] dio, utpote270 quaerat, vehementer se opponunt ex mera invidia (ut non immerito in ipsos torqueri possit figulus figulo invidet) quotquot hujus Viennensis academiae medici, cum ipsis ego penitus nihil aut invideam aut detraham. Nam primo satis pertinaciter asserunt (nescio an vere) in hac libera republica totque imperatorum sede, ubi virtuti maxime, si alibi uspiam paratum hospitium semper jure esse deberet, nemini medicorum, etiam doctissimo medicinam facere concessum, nisi prius se in numerum ipsorum referri studeat. Quod quamvis non gravarer tamen cum in hoc sorditiem potius ipsorum intolerabilem et turpis lucelli avidum aucupium, quam virtutis benevolentiam animadvertam, indignor, imo hoc quid sit nostri stupro. Poscunt siquidem pro eo inter ipsos loco supra centenos daleros, ac si literarum praemia et honores non eruditione sed pecunia redimendi essent.
Sed non sunt hac sua importunitate plus utique quam nimia contenti, quin etiam vitam meam et sanguinem macello tradere et caput evidenti periculo objectare totis viribus student, nam unanimes ad excelsum [fol. 98r] excelsum regimen per supplicem libellum efflagitarunt, ut me aut urbe exturbent aut injungant officium visitandi eos, qui pestifera lue infecti: putantes ita fore, ut per contagium infectus brevi e vivis eripiar, nec ita suae avaritiae impedimento amplius futurum. O nefandae machinae! Quasi enim hoc pium, quasi quoque hoc justo, quasi viro bono etiam dignum. Nam si ipsi periti ac experti medici, quid est quod metuunt, ne alius ipsis aegros et ex aegrotis lucrum praeripiat? Aut si sunt imperita turba, vitium suum corrigant et alios sine crimine viventes in publicam utilitatem aequo animo perferant. Clementissime Imperator virtute sua et artis peritia ad benevolentias conflandas niti deberent et non invidia in hospites. Caeterum sacratissime Imperator nolo existimes, adeo me vitae metuere meae aut adeo de arte medica diffidere, ut non adfutura essent salubria remedia, etsi etiam milleni singulis diebus peste infecti visitandi essent, quibus corporis mei sanitatem a contagio tueri possem. Sed est longe aliud, me quod mordeat: Nam novem iis mensibus, quibus hic sum, magna industria quorundam procerum et magnatum, item civium insigniorum amicitias mihi comparavi, quas uno et eodem puncto temporis subverterem, si illi sordido, abominando, imo intolerabili muneri visitandi peste infectos scapulas subjicerem. Quis enim magnatum? quis civium? quis [fol. 98v] quoque infimae sortis operarius me circum se agere pateretur? Quisque non suae vitae metueret et dubitaret, ne quid a me contagii contrahere possit?
Quapropter sacratissime Imperator, quo tandem aliquando hisce atque similibus invidorum diris vexationibus eripi queam in utilitatem non tam privatae meae personae, quam totius hujus florentissimae reipublicae ac urbis imperialis, me ad sacratissimae tuae Majestatis pedes humillimum abjicio ac passis manibus, obtestorque fidem ac opem Caesaris augustissimi, quo me sub umbram alarum recipiat defendat tueaturque.
Est tua sacratissima Majestas alias omnium doctorum virorum sumus fautor sumusque Maecenas et vere alter Caesar Augustus, qui itaque radii rutilantissimi clementiae, bonitatis liberalitatisque tuae invictissime Caesar in alios exuberant, eos quoque a me secludere non velis.
Sed qua via mihi potissime succurri possit, jam paucis dilucideque enarrabo. Est Julius Alexandrinus vir literis et vitae sanctimonia ornatissimus; est Crato, est Biesius meus conterraneus, est Melchior Odorichius: medici insignes cum artis solida peritia tum longo rerum usu. Sunt et alii, qui tuae [fol. 99r] tuae Majestati et serenissimae Imperatrici a sanitate adsistunt. Hi vexationes medicorum scholae Viennensis nunquam ne minimas sensere, quamquam non dubito, quin clam dentes lividos quandoque et in ipsos stringant. Sed quid facient, eum in aulam sacratissimae tuae Majestatis et in omnes, qui aulae familiares nihil juris nihilque adeo animi habeant. Interea tamen ab ingenio non decedunt et nos solos, qui exteris oris advenerunt hospites, licet quandoque alteros Galenos, alterosque Hyppocrates invadunt, lacerant, excoriant, dilaniantque et adeo nihil virulentiae residuum in se relinquentes, quod non evomant.
Hinc igitur sacratissime Imperator iterum, iterum ad numen tuae clementiae confugio et passis manibus orans, clementissime aulae tuae familiarem declarare velis ac efficere aulae quo sim dicarque physicus.
Nullum annuum ego posco stipendium, nullum praemium nullumque fructum; tantum nudum nomen, nudamque dignitatem, tantum quieti iis turbulentiis ereptus, ut restitui queam, aulici physici gaudens et nomine et privilegiis. Nec erimus spero indedecores nec omnino inutiles. Ita clementissime Imperator, namque fideliter, diligenter (si quod peto obtineo) inserviam augustissimae curiae ac si magnum annuum ex aerario sacratissimae Majestatis tuae salarium haberem; non solum magnatibus, qui me advocarint sed et infirmis, quales, quales velint. Peto quoque hanc dignitatem, ut post bellicos tumultus compositos honoratior in patriam re [fol. 99v] verti possim et majoris esse authoritatis divo Philippo Hispanorum regi catholico principi meo clementissimo. Atqui his me sacratissimae Caesareae Majestati clementissimo meo domino humillime commendo, clementissimum responsum humillime expectans.
Sacratissimae Majestatis tuae humillimum mancipium Harmannus Sidereus Frisius artium liberalium et medicinae doctor.271
Ergo et hoc scriptum facultatis ad Frisii supplicationem huc eidem asscriptum est facultatis jussu. Sacratissime potentissime Imperator Caesar Auguste domine domine clementissime.
Supplicationem cujusdam Hermanni Frisii doctoris medici, qua titulum aulici medici petit, cum decreto, quo nostra informatio clementissime a Vestra Caesarea Majestate exigitur, qua debuimus accepimus humillima reverentia atque ut obedientes informationem jam nunc hoc scripto libenter sumus daturi, ita necessarium existimavimus ad sacram Vestram Caesaream Majestatem propter eandem informationem prius paucis [fol. 100r] paucis praefari, quibus certior de privilegiis constitutionibusque facultatis collegii medici nostri hic Viennae eadem Vestra Majestas Caesarea fiat unaque cognoscat, quae officia et onera reipublicae debita nostris humeris contra in iisdem privilegiis imposita sunt. Quae quum ad memoriam Vestrae Caesareae Majestati revocaverimus, non dubitamus, quin eadem paterne cum scholam Viennensem tum facultatem hanc medicam illius partem non minimam reppetuo majorum suorum sapientissimo exemplo propter status publici bonum cum suis privilegiis et statutis conservabit atque de iis, qui contra privilegia, constitutiones ac leges sine ulla causa justa ac in rempublicam merito liberi vivere volunt oneraque et officia reipublicae debita detrectant, quod justum est statuet, nihilque pro summa sua sapientia in privilegiorum facultatis praejudicium largietur.
Quae antiquiora sunt privilegia et constitutiones non tantum in hoc Vestrae Caesareae Majestatis archigymnasio sed et in aliis Germaniae academiis, praetereuntes a privilegio Divi Maximiliani I. imperatoris piae ac felicis memoriae, Vestrae Majestatis avi tantum exordiemur, ex quo articulus A. ad verbum exscriptus est, cui adscripsimus ad verbum articulum B. ex statutis ab archiducalibus confirmatis et C. articulum ex nova reformatione Divi Ferdinandi et D. articulum sextum ex nova ordinatione apothecariorum et E. articulum 24. ex eadem ordinatione. Ex his omnibus cum alia tum hoc praesertim cognoscitur, quod nulli, etiam si sit doctor hic practicare liceat, nisi disputaverit et alia, quae a quovis requiruntur per statuta praestiterit. Et hi quidem articuli non tantum beneficia ostendunt privilegiorum, verum habemus contra etiam adjuncta officia et onera, ut in articulo privilegii Divi [fol. 100v] Maximiliani I. A. Quae quidem hactenus continua quoque consuetudine facultas sustinuit aeque ut privilegia grato animo usurpavit. Nam praeterquam quod cura publice legendi, disputandi, examinandi, scholares et chirurgos promovendi, dispensatoria conficiendi, apothecas visitandi nobis incumbit, hospitalia quoque civium et apud D. Marcum visitamus, pauperes gratis curamus, magistros sanitatis tempore pestis et medicos castrenses in expeditionibus procuramus, aut e medio nostrum exhibemus, etiam cum civibus multa communia opera facimus et cum ipsis ad rempublicam contribuimus de bonis civilibus. Quae quidem et periculosa satis et difficilia facere debebant, ut non invidere quis possit jure nobis privilegia, quibus in alienos, qui vel artem ignorant vel reipublicae interesse et prodesse aut communibus facultatis ac civitatis oneribus aliquid conferre nolunt, publice animadvertatur. Quae quidem hactenus omnia sic observata sunt. At nunc hoc tempore, quo multo fiunt improbiores et impudentiores homines, tanta in nos irruit hominum vanissimorum colluvies, ut nisi Vestra Caesarea Majestas exemplo prudentissimorum majorum suorum tempestive prospiciat, ii bonos et reipublicae utiles extrudant et bonum statum facultatis medicae tam longa non unius seculi conservatum serie convulsum abolebunt. Itaque et respublica hac in parte (quo ad sanitatem et vitam hominum) non vile detrimentum [fol. 101r] capiet. Atque ut alios multos brevitatis causa praetereamus, exemplum in praesentia amplissimum praebet Hermannus Frisius ad cujus nunc supplicationem informationem damus.
Petit sibi titulum aulici medici dari sed propter quod meritum?
Quam ob causam? Non aliam in supplicatione praetendit, quam quod nolit ea facere, quae medici Viennensis scholae poscunt, nempe ut secundum leges ipsorum vivat et communia facultatis et civitatis onera ferat. In quibus duobus adeo injusta postulari contendit, ut extremis nos proscindat innumerisque conviciis, ad quae quidem convicia deinceps sparsim respondemus.
Verum quam injusta sit et inhonesta ejus petitio ex allegatis modo privilegiis ac statutis patet. Quam autem absurda sit ejus oratio, quam vana ac conficta sint, quae dicit, quam infamis et turpis sit ejus vita, statim demonstrabimus.
Primo accusat nos, quod nolimus, ipsum hic medicinam facere, nisi prius publice ordinarie disputarit, feceritque ac solverit, quae debet. Deinde quod illum occidere voluerimus, quia posse illum ad magisterium sanitatis vocari sacro regimini hoc a nobis nomino Vestrae Caesareae Majestatis requirenti judicavimus.
In primo capite, quid aliud agit Caesar clementissime idemque justissime, quam quod nos propterea accusat, quod Vestrae Majestatis majorumque ejusdem constitutiones, leges et ordinationes ut boni viri qui parent suo magistratui, sicut majores nostri hucusque continuo semper facere honorificum duxerunt, observamus, quod disputare advenientes volumus, ex praescripto principis, quod solvenda solvere, quod privilegiis fruentes reipublicae debita praestamus officia, quod civitatis una portamus onera, [fol. 101v] quae isti libertini, ut Frisius esse cupit anabaptistarum more fugientes non modo detrectant, sed ubi crumenam fraudulente expilationibus oppleverunt pecunias alio exportant et bono communi civitatem defraudant. Nonne hoc est culpare bonos virtutemque vitio vertere? De obedientia autem et legum observatione dum nos accusat, adeo prae libertatis studio stupidus est, ut non videat, quod non tam nos quam Vestram Caesaream Majestatem impetat ac contemtim calumnietur, quae leges bonas in omni hominum ordine et antiquas constitutiones ut politici status nervos et honestae vitae ac disciplinae vincula ratione officii conservare vult et tueri debet, quae quidem ipsa et nos, si officium nostrum non faceremus, severe puniret atque privilegia juste eriperet. At iste sibi commodo vult esse contemtum legum et boni ordinis. Non igitur tam in nos, qui legibus Majestatis Vestrae obtemperamus, quam in ipsam Vestram Majestatem, quae leges condidit et conservat, cujus respectu eum in ordinem cogere debebamus, convicia sua tanta jactat. Quorsum enim quam in hanc absurdissimam sententiam ejus supplicatio intelligi debet ac si diceret?
“Asserunt medici Viennensis scholae (nescio an vere) Vestram Caesaream Majestatem et majores ejusdem ipsis contulisse privilegia et simul mandasse, ne quem hic ferant aliunde advenientem, nisi prius publice disputet, onera reipublicae una ferat et certam summulam pecuniae (sicut in aliis omnibus Germaniae academiis fit) numeret. Huic principum constitutioni praesentes medici sicut et ipsorum omnes majores hucusque [fol. 102r] hucusque semper parent, jubent me parere, jubent disputare, jubent debita solvere vel severitate serenissimorum archiducum me hic ferre nolunt, propterea eos ut invidos avaros et turpis lucri cupidos defero ad Vestram Majestatem et peto, me liberum esse."
Est et alia injuria:
“Vestra Majestas per sacrum regimen illis mandavit, ut aliquos doctores sive in facultate sint sive extra ad magisterium sanitatis (officium mea sententia sordidum) nominarent. Ipsi obedientes mandato nominarunt aliquos, inter quos et me. Hinc apparet, quod me occidere velint. Quare cum ita obediant mandatis Vestrae Caesareae Majestatis oro, ut fiam libertinus, dentur mihi ex Frisia usque huc venienti singularia nova privilegia, quo talia mandata Vestrae Caesareae Majestatis, quibus ipsi obedienter parent, me non obligent et ego aliis quoquo debitis civitati ac reipublicae oneribus me eximam, adeoque in libertatem omnino asseram."
In hanc sententiam absurdissimam ejus supplicatio (ut dictum est) vere intelligi debet. Si quis nesciens legum ac statutorum haec faceret, ignoscendi forsan laus aliquis esse posset. Sed inscitiam Frisius ipse vanissime excusat, siquidem ante septem menses in domum prioris decani sponte veniens, ipsemet eadem audivit, vidit, ex publico libro legit ubi et officii admonitus est benevole. Iterum ante duos menses vocatus a praesenti decano jussu facultatis ad dominum rectorem et universum consistorium, a jurato notario in publico consessu ex publico libro praelegi audivit, ibidemque stipulata manu domino rectori (cui ante juravit universaliter) denuo fidem dedit, se nisi princeps imperii aliquis se avocet, parere velle intra spatium272 duorum mensium, quod et ipsum elapsum est. Quomodo igitur audet [fol. 102v] dicere, se nescire quam vere praetendamus statuta et privilegia? Nec ignorare potest, quum idem aliis in universitatibus fiat. Hoc si non est contra mentem loqui, contra juramentum ac fidem facere, Vestrae Majestati ejusque constitutionibus illudere, magistratum ordinarium fallere, nescimus quod aliud exemplum impudentius proponi possit et ipse tamen, ut ne bene gesta non veretur, in supplicationis suae fronte statim fateri, se per novem menses hic ut libertinum vagari et nos, qui jure statim ipsum in ordinem cogere vel exigere prorsus potuissemus, invidiae scilicet tantae arguit, tantae avaritiae insimulat.
Non videt tamen homo levissimus, quam sibi ipsi suae menti ac communi rationi, universalique academiarum consuetudini contraria dicat ac faciat.
Verum hoc faciunt isti, qui nullibi propter flagitia considere potuerunt, ut excusso pudore omni extrema tentent, consulto nesciunt, quae sciunt, denique sua flagitia ignota esse putant aliis, sese vane jactitant, sicut hic Frisius facit cum thrasonico ore de tot ac tantis curationibus (ex quibus aliquot certo scimus vanas esse) gloriatur, Sed miramur, quod generosae viduae ab Hoios et praefecti culinae Closterneuburgensis non meminit et aliorum quoque, in primis autem, quod non commemoret, quomodo Passavii honestum civem Spaichium aegrotum, qui in ejus cura [fol. 103r] (nisi dicendum sit ex ejus cura) mortuus est, visitans, ad ipsius interea uxorem literas scripserit inhonestas, quas quum et ipsa in morbum incidisset et praeter ejus spem moreretur ab haeredibus inventas ac cum notoria ejus infamia publicatas esse tota civitas Passaviensis indigne clamat, ita ut Frisius potius subitaneum reperire debuerit exilium, quam forte supplicium experiri aut saltem carceres perpetuos custodire.
Sunt hic Viennae nunc, qui tunc Passavii vixerunt, (non enim ita diu est) qui hoc testari possunt. Nec ignotum publice est, quomodo, antequam Passavium venerit, ex Gastein a Weigmoseris cum indignatione expulsus Salisburgio inerravit, ubi respublica eum (siquidem ejus virtutes hae notae erant) subsistere non passa est. Quin etiam ei hoc et similia magnificus dominus a Windischgrätz publice in domo provinciali objecit, quum ab officio Graecii propter excellentiam scilicet artis et virtutum facinora similia ante tempus rejiceretur et fama publica eum adhuc stupri, adulterii et homicidii Passavii accusat, proverbioque locum dedit: Debere maritos uxores suas curare, non medico committere. Sic horum hominum infamia in artes et bonas literas redundat. Sicut et hic Italus quidam273 est, etiam de libertatia privilegio glorians, qui non ita dudum, ut manifestus et violentus grassator carceres et supplicia Tirnavii et Posonii tantum fuga quorundam bonorum beneficio evasit, unde adhuc illinc decreto exulat.
Sed illum relinquentes nunc de Frisio dicimus, qui quum tale audet justissime Caesar, non etiam auderet in faciem fallere Vestram Majestatem, nosque ac nostra statuta legesque (quas horribili odio [fol. 103v] tales prosequuntur) velle abolere et nos propter obedientiam, ut qui ordinem observemus et debita exigamus, invidiae ac virulentiae accusare. Dicit, supra centum taleros nos exigere et hoc vanissimum est. Vix enim hanc summam mediam excedit, quod leges jubent eum dare, quod nos dedimus et quod majores nostri omnes ut in abiis fit academiis, quoque diuturna ac continua consuetudine secundum statuta non modo dederunt, sed et magno se affectos in tam honesti collegii societate tum beneficio tum honore existimarunt, si ad dandum admitterentur. Et hic medendi tantus artifex, hospes ex Frisia usque huc injuria se affici ab avaris invidisque clamat, quum id debitum, quod semper juste solvi oportuit, solvere secundum leges jubetur. Sed de ingenio suo non cedit sordidissimus ille, quum malit tam vilem pecuniam retinere, quam secundum caesareas leges honestissimorum virorum liberali collegio se inserere, quum tamen quivis mechanicorum ad talem in suo ordine contributionem nihil quod aequum est detrectet. Eodem modo injuria forsan huic Sidereo facta sit, neccesse est ab illis, qui Passavii literas facinorosas ejus publicarunt, post mulieris ad quam scripserat obitum. En, quam vere gloriatur innocentissimus ille Galenus, doctissimusque Hippocrates, quod sine crimine vivat. [fol. 104r]
Quin etiam audet rhetoricaster exclamare, an hoc pium? Bonis viris sit dignum? Nos vero ducimus boni viri esse, parere legibus, communia propter publici Status conservationem ferre onera, solvere debita, dare, quae quisque juste dedit et dare debuit, eademque ab aliis exigere, qui singularem, quare dare non debeant, causam non habeant.
Haec qui non facit, eum nec bonum virum sed ingenii sordidissimi, mentis monstrosae, animique impudentissimi nec bonorum honesto collegio dignum judicamus, atque ne judicemus, nos statutorum leges, in quae juramus, jubent. Verba sunt haec:
“Voluit quoque nulli eruditionem quamcunque suffragari debere, si perversis moribus insignis sit et malae famae existat."
Et paulo post274: “Superbi, protervi vel publici fornicatores nequaquam promoveantur."275
Intelligit igitur Vestra Caesarea Majestas, quam injusta non modo sit et impudens petitio, sed quam indigna quoque nostri accusatio, quum ejus turpitudo maxime ad Vestram Majestatem redundet.
Brevi orationis finem facturi indicamus Vestrae Caesareae Majestati, Frisium in secundo capite accusationis nobis, non minorem injuriam facere, quam in priori. Quod enim postulanti sacro regimini, ut obedientes decebat, eum magisterio sanitatis aptum inter alios denominavimus, ob id tantopere indignatur et homicidii reos agit, iterum non considerans, dum nostram obedientiam accusat, quod rursus Vestram Caesaream Majestatem et sacri regiminis autoritatem prae studio libertatis ac impunitatis stupidus, indigne magis suis conviciis insectetur, quam nos, qui mandatis pro debita obedientia paruimus. [fol. 104v] Postulavit enim sacrum regimen, nominari non tantum in facultate constitutos sed expresse etiam, si quis extra facultatem forsan hic esset doctor. Quod cum adeo sit manifestum, nihil addimus, sed tamen judicio ac poenis Vestrae Majestatis hujus conviciatoris tantam insolentiam et criminandi portentosam audaciam subjicimus, praesertim cum nos non insciente ipso ad sanitatis magisterium eum deputaverimus, sed ipse quoque decanum nostrum convenerit, obnixe pro hoc obtinendo officio (quod tamen cum magna mandati Vestrae Caesareae Majestatis contumelia in supplicatione sordidum, abominandum et intolerabilo nominat) oraverit petieritque, ut intra duarum septimanarum spatium nullus interea admitteretur alius. Sed homo vanissimus nusquam sibi constat.
Non est mirum, quod imperitam nos omnes turbam unicus vocet, quum ipse sit talis, qui tantopere formidet unica tantum disputatione doctrinae specimen edere non singulari exemplo aut novo sed universali ad omnes facultates et alias constitutione Vestrae Caesareae Majestatis coactus, cui omnes majores nostri libenter paruerunt et omnes aliae universitates in usu et pro lege habent et hic solus Frisius se primum eximit. Quod quoque de viris praeclaris Vestrae Caesareae Majestatis medicis odiose quaedam aspergit, vanissima est et mere conquisita calumnia. Tentat autem [fol. 105r] virulentus hic libertinus multa turbare, quum sciat in turbatione duntaxat aqua anguillas capi et seditiosis ad omne genus flagitiorum aditum patere, ubi bonorum consentiens in leges probitas obruitur discordia. Nam sic calumniando, si Frisius committat et intricet bonos, sperat fore, ut Frisios legibus reipublicae obedire, disputare, debita solvere, communia civitatis et facultatis onera ferre non sit necesse.
Habet supplicatio alia similia multa ob temporis angustiam praetereunda.
Quum autem haec omnia tam injusta et non tantum in nostram facultatem sed potius in Vestram Caesaream Majestatem injuriosa sint, humillime iterum atque iterum petimus, ut primo Vestra Caesarea Majestas hujus Frisii impudentissimae petitioni laum dare non velit, deinceps eum ob tantas injurias, convicia ac vanitatem tam contumeliosam, ut hominem alias quoque notorio rumore infamem ac vagum, qui criminationibus praemia libertatis mereri proterve praesumit, singulari exemplo punire et siquidem tenore statutorum nostrorum amplius admitti ad facultatem ut malae famae non possit, hinc relegare. Postremo quo alii similes homines leves audaces et noxii compescantur et status publicus in recto suo ordine conservetur humilime supplicantes Vestrae Caesareae Majestati ab eadem, quibus possumus observationibus propter justiciam ipsam petimus, quo Vestra Majestas Caesarea nobis antiquissima privilegia ac statuta a patre, avo, abavo et atavo omnibusque majoribus Vestrae Majestatis confirmata, denuo in uno diplomate confirmare dignetur, quo magistratibus aliis mandetur, ut nos juxta ea diligentissime tueri velint, quod quidem et ii, quum aequissimum sit libentissime facient, quum facultas hoc loco praesto perpetua sit. Errones autem liberti [fol. 105v] ni hinc inde vagentur. Nam tunc nos privilegiis fruentes atque ex consuetudinibus antiquis, quibus statuta tamquam vivo exemplo sunt continuo confirmata et illustrata viventes, agentes, judicantes, operantesque sine impedimento cujusvis reipublicae prodesse Vestrae denique Caesareae Majestati ejusque serenissimis haeredibus, ut obedientes conservati subesse atque ad officia et onera necessaria praesto esse poterimus. Pro quo beneficio, quod non tam nobis quam reipublicae confertur, nos pro nostro officio gratissimos fore sacrosancte pollicemur non dubitantes, quin Majestas Vestra Caesarea toti collegio, quod reipublicae nec minima nec postrema pars est ac justa de causa boni publici conservandi gratia opem implorat, suam clementiam impertiri malit, quam uni huic soli Frisio et aliis similibus, qui exules vagabundi ob flagitia de loco ad locum errant, qui vanissime multa jactant, qui injusta sibi solis, quae noxia multis aliis sunt bonis et reipublicae postulant, qui civitates, quibus nullam communem operam conferunt, expilant, qui denique maximopere contra Vestrae Caesareae Majestatis ejusque progenitorum leges et constitutiones audacter insurgunt adeoque seditionum quam officii bonorum virorum sunt studiosiores, privilegia licentiae et impunitatis flagitiorum erogare. Et sic tandem nos sacrae Majestati Vestrae Caesareae comnendamus, atque ut conservemur iterum iterumque observamus.
Vestrae sacrae Caesareae Majestatis obsequentissimi.
N. Decanus et facultas medica archigymnasii Viennensis. [fol. 106r]276
Articuli allegati ad informationem facultatis medicae A, B, C, D, E.
A. Articulus ad verbum ex privilegio D. Maximiliani I. imperatoris extractus. [fol. 106v]
Uns fursehen sy auch wiessentlich in khraft diss briefs, nemblich also, das khainer neus standts wesens oder grats der sey mug zu Wienn der leyberzney sich gebrauchen, und darinnen sy operas ficirn allein er sey in einer unseren hohen schull nach ordnung derselben zuegelassen unnd doctor worden, item das auch ieder der anderswo als zu Wienn doctor worden ist, ein ehrliche repetition unnd offentliche disputation seines Doctorats geschikhlickhaits halben, sovern er ie wass collegy fraiheit auch zu irer consurwents angenumen werden soll zu thuen schuldig sey, also das er vonn gemeldten doctorn ainen articl unnd punkt durch lese, ungeverlich innerhalb aines zimblichen dermin auf beruerter hohenschulen zudisputiren annemen soll. Doch all geverlich sach so sich zuetragen möchten darinnen ausgeschlossen, item so sollen die doctores der gemelten facultet khainen zu repetiren zuzulassen schuldig sein, allein derselb oder dieselben wollen nach gewonhait der anderen so in genanter facultet der schuel zu Wien doctores werden, ainem [fol. 106v] yeden derselben facultet doctor, und dem Bedellen zwenn gulden hungerisch auch ein ziembliche collation geben, auss ursachen das solliches collegium des ehrlicher unnd stattlicher aufnem unnd underhalten werde.
Et post.
Wier ordnen unnd wöllen auch, das alle und iede jar aus benanten doctorn der arzney einer ermeldt werde, den armen leuthen umb gottes wiellen zuhelffen unnd sunderlich auch das die gedachten doctores der Erzeney under ihnen ordnung geben, das alle wochen ainen hinauss in das spitall gehe, oder so soft der spitlmaister nach einen schickht on weigerung hinauss zu khummen, die armen leuth zu besuechen mit höchstem fleiss helffen und waschen, seinen besten verstandt nach, damit den armen leuthen geholffen werde, auch sich sonst gegen den armen und den weisen getreuelich unnd gleichermassig mit irer belohnung erzeigen,und niemandt beschwären.
B. Articulus ex statutis ad verbum: (fol. 8a in libro statutorum).
Nullus extraneorum doctorum privilegiis facultatis quovis modo gaudere debet, nisi celebri repetitione facta et ad concurrendum non admittitur cum nostris facultatis doctoribus, nisi prius responderit. Quod si interim aliquis doctorum [fol. 107r] nostrae facultatis cum aliquo concurrerit, is a facultate exclusus sit, donec gratiam meritus sit.
Responsurus doctor pacietur sibi punctum per facultatem dolo et fraude semotis assignari, ad quod intra mensis spatium in aula universitatis vel facultatis respondeat.
Facultas nunquam cogatur, ut aliquem extraneorum admittat, nisi prius cuique doctorum seorsum duos aureos Ungaricales dederit, totidemque pedello parata mediocri collatione. Ad facultatem vero quatuor Ungaricales tribuet, quemadmodum a multis annis est hactenus observatum.
C. Articulus ex nova reformatione D. Ferdinandi ad verbum:
Si quis autem cujuscumque facultatis ab extera academia ad hoc nostrum archigymnasium veniens legere seu practicare velit, ordinamus ut is necesse habeat testimonia gradus sui ex approbato generali aliquo studio ostendere et membrum hujus universitatis nostrae ac facultatis suae fieri ut pro more repetere seu disputare adeoque certum eruditionis suae specimen aedere. Nec non legibus universitatis ac facultatis suae parere ac omnes labores, officia et onera perinde ut alii de facultate sua obire et proferre.
D. Articulus sextus ordinationis apothecariorum:
Wo aber ein Doctor je ein Apotekhn aufrichten und halten wolte, so solle ime solliches unverwörth sein, doch das er der Apotekhen allein ausswarte, und sich der ertzney und Doctorey enthalten und allermassen der Apotekher Ordnung nach gelebe und darwider nit handle. Entgegen soll kein Apotekher für sich selbs und one Verordnung aines Doctors den Leutten Ertzney aussgeben. So aber jemandt [fol. 107v] ain bewert und guet recept für ain oder andere kranckhait hette, und dasselb Recept in die Apotekhen zum praepariren schickhet das der Apotekher dieselb Ertzney ausser vorwissen oder Verordnung aines Doctors wol machen und der Person so es bestelt hinaussgeben müge.
Articulus 24. ex eadem ordinatione:
Zum vier und zwainzigisten: Den Palbierern, Badern und Winckhlärzten solle auch mit ernst hiemit aufgelegt sein, das sie nicht Christier, Laxativa noch andere dergleichen Ertzney Holtzwasser und Tranckl aussgeben, sonder sollen sich allain der Wundtertzney gebrauchen. Wann es aber die Notturft erfordert, das ainem Verwundtnen oder der sonst in der Palbierer oder Bader Cur liegt ain Wundtrankh oder Laxatief eingeben werden muess, soll der Palbierer oder Bader ainen Doctor dazu berueffen, der alsdann die notturft verordnen mag. Dessgleichen solle auch den Weybern, Hebamen. Amlen, Beseherin und anderen bey Straff verpotten sein den leuten Ertzney in gemain zu machen oder einzugeben, es sei dann den Khindtpetterin und Kindern, Dassekb soll inen den Hebamen oder den Muetern ieren Khindern für sich selbs Ertzney zu machen oder in den Apoteckhen machen zu lassen unverpotten sein.277
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.249, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.249/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success