useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.264
Signature: 1.4.264
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. März 1569
Sitzung vom 16. März 1569  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [16. März 1569] 16. Martii congregatio. De Frisii petulanti jactantia et atrocibus quoque minis in facultatis consessu quaedam oretenus acta.

    Postea Charopi insolentissimum scriptum propositum, in quo et decanum et facultatem impudentissime adoriebatur. Cujus copiae hic sequuntur:

    Spectabili domino decano et medicorum collegio amplissimo spectablilis [fol. 112r]

    Spectabilis domine decane!

    Meministi opinor, quam fervide hesterno die in me omnium immeritissimum excandueris, quasi tibi quodam mancipio nexune obligatus essem, perjurum immodestum, incompositum et nescio quo insuper convicii genere satis acerbe virulenterque compellasti me. Ego vero bonam partem mussando obaudiens ad omnia respondere nolui. Quod si aures meae ad tragicam illam tuam vociferationem assuetae fuissent, tacuissem omnino. Sed papae, ut nullum animal est tam minutum, quod injuriam non cupiat propulsare.

    Vixi hactenus octennio in hac urbe, quam placide ac quiete, alii de me dixerint. De te ubique bene et sensi et lautus sum et ubi, ubi poteram perhonesta honorificaque mentione de te facta, multa de ingenio et industria tua addidi.

    Venerabilis vero medicorum consistorii auctoritas et existimatio apud me profecto nunquam non fuit plurima, cujus quidem etiam rei causa pro honore totius facultatis animique exercitatione theses meas de calido innato disputandas proponere volui.

    Quod cum denegaveritis, libenter illo labore supersedebo, disputationemque ex conclusione vestra remotius suspendam. Sed ut ad te redeam spectabilis domine decane, sino illa omnia nisi perturbatus animus meus injuriae a te mihi illatae commonefaceret, ut dignitatem et libertatem meam, de qua tibi fortassis haud constat, ab omni maledicentia vindicandam et integram et salvam tuerer.

    Excommunicationem objiciebas mihi nominisque deletionem a fa [fol. 112v] cultate medica, qua quidem in re ut festines ipsemet oro, siquidem ne prius inscriptus fuerim. Mancipium enim esse omnino nolo. Proinde expunctionem peto, pecuniam, quam exposui restitutam volo et ab hac servitute triduana cupio liberari.

    Andreas Charopus poeta laureatus caesareus.282

    Mentiebatur etiam, quod nesciverit de inscriptione apud decanum testes auditores medicinae erant qui et nunciarunt ipsi et hortati sunt ipsum, ne negligeret publici mandati de insoribendis auctoritatem sed ipse floccifecit.

    Conclusit facultas, quod ejus petitioni in scripto infami suo acquiescendum sit et verba formalia ponenda adeoque excludendum et omnibus publico scripto significandum, etiam ab omnibus emolumentis, privilegiis etc. nostrae facultatis remotum. Praeterea esse denunciandum ad mag. dnum. rectorem et consistorium venerabile et petendum, ut ipsi puniant ex officio, siquidem quod nos facimus fit, ut ei petenti gratificemur et e nostra tantum facultate removeamus.

    Eodem die sub vesperam idem Charopus misso ad decanum adolescente, jussit responsum ad scriptum suum petere. Renunciavit decanus, fore ut brevi sciat, quid responsum esset a facultate, jam enim cum quibusdam dominis de [fol. 113r] de facultate concepit scriptum. Postridie igitur scriptum publice propositum sigillo facultatis munitum hoc erat:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    282 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.