Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. März 1569] 18. (Martii) congregatio. In hac congregatione pedellus rursus attulit aliud scriptum Charopi. Ita etiam publico ministro abutebatur ad suam insolentiam contra facultatem, cujus copiae hae sunt:283
Spectabili domino decano et medicorum facultati inclytae.
Spectabilis domine decane et medicorum facultas inclyta.
Quoniam plerumque fit, ut in excandescentibus hominum animis antiqui aliquid odii, ne dicam veneni post tandem longo tempore latitans prorumpat, unde imbecillior justior tamen prosterni possit, meque hodierno die, nullo tuo jure, neque merito meo ullo injuriose ignominioseque in publicam infamiam et turpitudinem affixis tuis illis virulentiis conjecisti, notum tibi sit, ut sis sciens volo, me istius infamiae et turpitudinis mediante jure, vindicem ac propulsatorem, donec ipsum me deum aeternum patrem adjuturum spero planeque confido (justum enim bonumque virum derelictum, vidi nusquam) acerrimum et satis strenuum fore, neque hac de re vel hoc temporis puncto ad sacram imperatoris nostri clementissimi majestatem excelsumque [fol. 114r] regimen, tanquam ad firmissimum meum asylum et anchoram, unde post deum omnis meae vitae nominis et dignitatis conservatio est et protectio sub confugio certissimo aeturum.
Vivit adhuc Imperator noster clementissimus, ultor ac propagator justitiae et pietatis omniumque adeo virtutum a sola justitia tanquam ex uno fonte promanantium fortissimus et justissimus assertor. In hujus tutela vivo, in hujus clementia vivere gaudeo, nomenque meum ab omni tua virulentia et excandescentia tutum integrum ac liberum et habeo et habiturus sum, si vixero perpetuo.
Andreas Charopus poeta laureatus caesareus.
Rursum de Charopo conclusum, fieri debere denunciationem ad dominum rectorem magnificum et venerabile consistorium ut pro officio puniant.
Negotium magistri sanitatis apud cameram expediebatur.
Dati 200 flor. et habitatio promissa.
Copiae denunciationis hae sunt:
Magnifice domine rector, magnifice domine superintendens et venerabilis consistorii senatus.
Petenti Andreae Charopo disputandi locum et potestatem, facultas medica libenter annuit ea lege, ut si inscriptus non esset, inscriberetur et simul acerbius objurgaretur, quod praeter universale statutum universitatis, (quo habetur, quod quicunque gaudere velit privilegils universitatis, non modo apud rectorem magnificum sed et decanum facultatis alicujus inscriptus esse deberet) etiam decanorum et professorum commonefactiones et intimationes annunciationesque per pedellum de hac re contempsisset, Negare enim Charopum non posse, quin sciverit et testibus convinci, eum nihili fecisse commonefactiones, cum malitiose scurrilibus gestibus, tunc cum condiscipuli eum adhortarentur se nauci facere dixit.
Venit una aut altera hora post Charopus non inscriptus. Admonuit eum potius quam objurgavit decanus praesente D. Doctore [fol. 114v] Reisachero. Hic ignorantiam satis protervis gestibus praetendit, quam vere, ejus conscientia novit optime. Inscribitur, jurat, ignoscitur, positiones ut det jubetur, affert, sequenti die proponuntur congregatae facultati. Facultas consentit, ita tamen, quia satis insolentibus et immodestis verbis omnia apud facultatis consessum ageret, ibidem tunc objurgaretur propter insolentiam et quod auderet perjure negare, se nescivisse, oportere studiosum medicinae, praesertim cum disputare vellet, inscribi apud decanum, cum toties fuisset admonitus et ipse malitiose ac scurriliter eluserit, quod fecisse eum constat. Quid fit? In praesentia congregatae facultatis decanus non objurgando sed tantum indicando hoc incipit proponere, Charopus insana insolentia interrumpit orationem, se humaniter non acerbe velle tractari, nos nescire, quam habeat libertatem, facultatem excandescere, se libertatem nolle vendere, se sentire, quid sibi relit facultas et aliis impudentissimi animi verbis jactabunde effutitis ac gestibus inquietis et protervis significationes edit et (quasi discipuli superioribus in consessu facultatis jus habeant praescribendi modum, quo secum agi velint) imperiose insultat.
Retractat facultas concessam disputationem et suspendit ad proximae congregationis deliberationem, mandatque Charopo, ut ad eam vocatus compareat, nisi perjurus haberi velit et a facultate excludi.
Charopus repetit superbe suam chartam positionum, abit quassans caput et indignabundus. Postridie per pedellum (quasi jus utendi pedello propria autoritate haberet) mittit [fol. 115r] hoc scriptum284
A. suo sigillo munitum. In quo (sit honor vestris auribus) mentitur primo, quod excanduerit facultas.
Secundo, quod perjurum vocaverit (quamvis facultas posset probare, si vellet aut deceret cum discipulo agere, quod facto et verbis fuerit perjurus.
Tertio, quod tragicas vociferationes ediderit. Et si edidisset, quod jus reprehendendi haberet Charopus?
Quarto, quod sit injuria affectus.
Quinto, quod facultas negaverit disputandi potestatem.
Concessit enim et concessum esse ei significavit.
Sexto, quod decanus maledicentia sit usus.
Septimo, quod absolute sit illi objecta exclusio vel ut ipse vocat excommunicatio, quia hoc tantum, si non compareret vocatus, ei facultas minabatur.
Haec cura venerabili consistorio satis innuere possint ex scripto, quomodo oretenus ante apud facultatem se gesserit, congregata facultas commota impudenti ejus petitioni, quae plena superbissimi despectus est, annuit, eumque, ut petivit oravitque festinanter exclusit, ne amplius esset mancipium detestabile, cum tamen aliarum facultatum membra sibi honori et commodo ducant, si sint inscripta et in aequas leges juraverint. Ergo tali scripto publice proposito significari hoc in exemplum aliorum jussit, ut intimatio B. habet.
Porro, ut melius res cognoscatur, tanta erat tamque insolens et inquieta impudentia Charopi, ut eodem die (dubitabat enim, an ipsum facultas ad petitionem ejus vellet excludere) mitteret sub primam facem ad decanum, petens responsum ad suum scriptum. Ubi decanus respondit: Fore, ut primo quoque tempore resciret, quid responderet facultas, significans, postridie mane proponendam exclusionem.285
Postridie Charopus privata potestate rursus abutens ministerio pedelli, mittit per eum decano et facultati hoc contumeliosum scriptum, ut se levissimum et inquietissimum esse testetur siqui [fol. 115v] dem quod prius, ut fieret obnixe petebat, nunc indignissime fort factum C.
Porro putabat facultas, sui officii esse, ut tam impudentis facinoris audaciam denunciaret ad proxime ordinarium magistratum, nempe ad magnificum d. rectorem et venerabile consistorium, (quem magistratum contra expressas leges et statuta gymnasii contemnit Charopus cum neglecto magnifico rectore et consistorio statim immediate ad aulam caesaream appellat) non quod cum illo ut discipulo actionem instituere velit sed ut petat eum puniri ex officio. A facultate enim punitus non est, sed tantum petitioni ejus gratificando est satisfactum, ita scilicet, ut exclusionem publico testimonio quoque obtinuerit.286
Non autem potest frui privilegiis Charopus a facultate rejectus, cum solum apud magnificum dominum rectorem inscriptus sit et non etiam apud facultatis decanum juxte statutum universale.
Petit igitur facultas reverenter, ut vestrae magnificentiae et excellentiae velint ad animum reducere, quod intersit reipublicae, facultates et studia tueri, intersit quoque honoris et integritatis consistorii, decanorum autoritatem, quae sacrosancta esse debebat, praesertim contra discipulos defendere ac conservare et quod restat, putrida membra saevientia rescindere ac abjicere ex reliquo sano corpore. Facultas vero medica gratitudinis suae memor futura, se magnificentiis et excellentiis vestris ut tutoribus et patronis commendat.
Magnificentiis et excellentiis vestris observantissimi.
N. Decanus et facultas collegii medicorum. [fol. 116r]
Aliquot extraordinariae congregationes, in quibus de negotiis privilegiorum agebatur et de responsionibus ad sacrum regimen, apud quod facultatem mendacissime accusavit Charopus.
Regimen misit 19. Martii scriptum facultati umb bericht.
Est in ladula.
Facultats bericht geben den 28. Martii. Copiae informationis sequuntur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.266, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.266/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success