Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. April 1569]Von der Niederösterreichischen Regierung wegen dem Decano und Facultet Medicorum zu bevelhen, das sie auf den nägsten Montag umb sieben Uhr vormittag vor Regierung sachen halber erscheinen. 2. Aprilis A° 69
Lecto decreto regiminis sancivit facultas, ut omnes sub juramento teneantur venire postridie 4. Aprilis, ita ut quadrante ante horam septimam matutinam omnes adsint jam ad locum in templo D. Michaelis.
Praeter decanum erant congregati undecim doctores, qui omnes una voce singuli dicebant: Decanum debere bona fide ad negotia, quaecunque proponantur respondere et causam agere. Si difficilius videatur, quod proponetur, debere discessionem modeste petere, ut deliberandi detur spatium, sin minus pergere in dicenda causa. Nesciebat enim facultas, quid negotii futurum esset, quamvis non dubitarent domini doctores de Charopi et Martini Reichelii patroni hujus practicis.
Deliberatione habita in usum quoque denuo revocata est constitutio de legendis statutis ac privilegiis in decanorum singulis electionibus, ita ut prior decanus vel ejus vicarius legat et noviter electus decanus juret in statuta priori decano et quae scire interest studiosos eadem et illis vocatis per publicam significationem praelegantur ex privilegiis ac statutis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.271, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.271/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success