Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[29. April 1569] Die 29. Aprilis examinatus est balneator Hans Teuber von Ramsperg in luxationibus, fracturis, vulneribus, ulceribus, sanguinis missione etc. Examinatores, quos ordo tangebat erant D. Paulus Fabricius, Joannes Aicholcz, Andreas Dadius, Paulus Weidnerus; Ludovicus Marpegius forte advenerat. Respondit bene, numeravit facultati 3 flor.; dedi illi testimonium formula solita.
Propositum quoque tunc, quod in proxima electione rectoris in secunda natione facultatis nostrae membra fuerint praeterita. In ea enim natione cum medicae facultatis doctor eligendus fuisset, electus fuit Mag. Christophorus Khierner.
Is quidem ante octennium auditor professorum medicinae fuit sed nunquam inscriptus. Id cum eligeretur non indicavit, imo passus insuper dici de se, quod medicinam hic exercuerit. Quamobrem mihi injunctum, quod si inscriptionis causa ad me venturus esset, hoc illi ut exprobrarem. Insuper D. D. Andreae Dadio commissum, ut in proxime futura nationis suae congregatione hac de re facultatis nomine protestaretur, si imposterum contingeret, quod ejusmodi electionem irritam habitura sit facultas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.283, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.283/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success