Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Juni 1569] Die 20. Junii relatum ad facultatem, quod major pars consistorialium censuerint, excelso regimini supplicandum, ut Hermannus Sidereus Frisius liberaretur ex carcere judicis et suae custodiae ac cognitioni traderetur. Is vero cum non repetierit ac ideo pro membro universitatis secundum privilegia antiqua, statuta, novam reformationem et ultimam caesaris resolutionem haberi non possit, protestationem scriptam rectori reddendam conclusum.
Quo facto rector 25. Junii eam protestationem in consistorio proposuit, tum quoque ego omnia privilegia et statuta, quae ipsorum instituto contraria, ex scripto recitavi. Etsi tum consistoriales in sua sententia viderentur persistere, conclusio tamen libelli mutata fuit. Petitum saltem, ut sacrum regimen caveret, ne istud exemplum in praejudicium et detrimentum privilegiorum universitatis [fol. 133r] cedat.
Id quod excelsum regimen hoc decreto praestitit:304
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.288, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.288/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success