Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Juli 1569] Die 8. Julii proposui facultati, quod ab aliquibus assessoribus judicis intellexerim, purgationem Frisii de suis criminibus pro sufficiente judicatam et acceptam. Quare informationem regimini306 redditam nimirum Frisium liberum decernendum et pronunciandum.
Ne vero aliqua ignominia ex ea liberatione facultati accederet, major pars censuit, patronos facultatis in consilio aulico conveniendos esse, illis suggerendum, etiamsi causa non videretur criminalis, eum tamen inhonestum esse et malae famae, qualem in nostro collegio ferre [fol. 133v] nos non deceat, nec juxta statuta et leges nostras debeamus etc.
Eadem die examinatus balneator Veit Hett von Lanndtsperg in cura ulcerum, vulnerum, fracturarum, luxationum. Examinatores fuerunt D. Georgius Walther, Michael Lingl, Benjamin Lebschicz, Ludovicus Marpegius. Respondit mediocriter, solvit 3 flor.; dedi illi testimonium solitum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.290, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.290/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success