Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. September 1569] Nomine inclytae facultatis medicae tribus artis medicae professoribus ordinariis in hac academia Viennensi significandum, quod ad mandatum excelsi regiminis Austriaci ipsi sint delecti et deputati ad revidendum et examinandum libellum de peste, qui olim a majoribus nostris nomine totius facultatis medicae est editus. Quod si quid addendum vel emendandum ipsis videbitur, id ad facultatem ut referant. Et quanto citius id expediverint tanto majorem apud excelsum regimen gratiam merebitur facultas. Die 20. Septembris A° 69.
Propositum fuit etiam tum de Frisii, ut peteremus, eum deleri ex matricula universitatis. Verum cum decreti exemplar autenticum non haberemus, visum fuit, differendum, donec rectoratus officium ad nostram facultatem revolvetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.298, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.298/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success