Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. November 1569] Die 5. Novembris I. congregatio. Cum ante biduum in consistorio orta esset disputatio de decano theologiae, qui tunc erat electus Gregorius Lamperti, sacerdos, theologiae baccalaureus, an is loco doctoris theologiae decanatum gerere et consiliis consistorii interesse posset, delata est res ad reliquarum trium facultatum judicia. Proposui igitur etiam facultati medicae illud totum negotium, de quo consultarunt [fol. 138r] et concluserunt domini doctores, hanc electionem scolaris vel baccalaurei pro doctore et decano theologiae omnino esse contra statuta et minime ferendam. Idque facultas latius deduci et in consistorio publica protestatione proponi jussit, quod per me decanum deinde factum est, tali tenore protestationis ut sequitur:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.304, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.304/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success