Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[7. Dezember 1569] 7. Decembris VI. congregatio. Johannes Leib pharmacopola citatus comparuit coram facultatis consessu et objecta sunt illi ea, quae supra 16. Novembris decreta erant. Respondit ille primum satis contumaciter et sine ulla debitae reverentiae significatione, negans plaeraque quae illi objiciebantur. Cum autem a facultate ob id reprehenderetur et testimonia contra illum produci posse significaretur, modestiorem se deinde exhibuit, deprecatus culpam et incivilitatem coram facultate.
Mandavit ei facultas, ut posthac decretis et ordinationibus [fol. 141r] caesareis, quae ad pharmacopolas spectant satisfaceret, dominis doctoribus de facultate debitam reverentiam et obedientiam praestaret, nec ipse ullam praxin medicam curando exerceret, nec alienis extra facultatem quicquam administraret, sed in examine pharmacopolis consueto manuariam operam adhuc coram dominis examinatoribus quam primum absolveret.
Quae omnia (cum ex novo caesareae majestatis diplomate illi praelecta essent) se diligenter facturum, juramento in manus decani praestito promisit.
Decretum etiam est, esse novam formam juramenti pharmacopolarum itidem et chirurgorum certis verbis concipiendam, qua illi peracto suo examine facultati medicae obligentur.
Deinde cum chirurgus ille, qui in proximo decanatu domini D. Caspari examinatus et magistro sanitatis ad visitandos aegros adjunctus erat, ante biduum obiisset, praesentatus est a balneatoribus alius quidam, ut ea in re, an idoneus sit huic muneri examinaretur.322 Is fuit Georg Straub gewesner bader zu Gunderlfingen in der Phalcz. Qui cum in hac congregatione compareret, examinatus est a facultate, sed prorsus ineptus judicatus ad ejusmodi chirurgicam administrationem, ut qui signa pestis externa nec dignoscere nec curare potuerit Quare balneatoribus significari jussit facultas, esse [fol. 141v] alium ad hoc munus eligendum magis aptum et in chirurgia peritum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.312, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.312/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success