Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[23. Dezember 1569] 23. Decembris X. congregatio. Primo vocatus Mathias Niger pharmacopola comparuit et praestitit juramentum praelectis antea articulis pharmacopolas concernentibus ex novo privilegiorum diplomate. Jussus est testimonium examinis superati decano privatim offere, quod fecit.
Deinde cum ante triduum accepissem hoc decretum regiminis ad informationem nostram de recenti Zachariae Mithridatio datum, quod requitur:
Zachariasen Piersakh umb seinen fürderlichen bericht zuzustellen und zu bevelhen, das er biss auff vernern bschaidt mit dieser sachen ainen stillstandt halte.
Nolui id statim ipsi Zachariae praesentare, quod tale decretum in praejudicium aliquod vel contemptum facultatis apud pharmacopolas vergere mihi videretur.
Quare cum id facultati proposuissem conclusum est:
Cum nos communis tantum salutis causa de periculosa Mithridatii compositione regimini informationem dederimus, nec authoritas vel privilegia facultatis patiantur instituere actionem cum pharmacopolis; ideo Zachariae non esse transmittendum hoc decretum informationi nostrae inscriptum, sed potius eundum esse ad magnificum dominum cancellarium regiminis et ab eo re declarata petendum, ut aliud decretum vel nobis vel apothecario Zachariae detur seorsim a nostra informatione, ne videamur in processum juridicum contra apothecarios deduci. Electi sunt autem duo dmni D. D. Fabricius et D. Aicholtzius, qui mecum dominum cancellarium accederent [fol. 145r] id quod pridie natalis Domini per nos factum est. Ubi a domino cancellario hoc responsum accepimus, se agnoscere nostram petitionem justam et causam nostram in proximo consessu eo directurum ut petimus. Idque postea fecit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.317, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.317/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success