Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. Jänner 1570] Die 18. Januarii XIII. congregatio. Cum juxta proximae congregationis decretum jam concepissem exemplum informationis ad regimen de Mithridatio Zachariae, accidit interea, ut ille sua sponte totam massam in aedes meas transferret, oretenus significans, se totam hanc compositionem et se ipsum facultatis judicio committere. Quae omnia cum facultati proposuissem, decretum est, eadem etiam excelso, regimini esse significanda per informationem novam (priore sublata) cui adjungendum in fine, nos monere, ut pro officinarum visitatoribus annuis juxta 26. artic. reformationis apothecariorum novae tres personae ex facultate, senatu et apothecariis eligantur, cum ea mutatio jam ultra biennium intermissa sit. Dedi igitur regimini talem informationem, quae est in arcula litera M. signata.
Deinde conclusum etiam, ut apothecarius Khappler, qui similiter novam massam Mithridatii composuerat ad proximam congregationem una cum sua compositione vocaretur, itidem et Rapp et Abel pharmacopolae ad juramentum praestandum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.323, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.323/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success