Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. Februar 1570] Die 11. Februarii convenit facultas in aede Divi Michaelis, inde in curiam ascendens, ubi postea reliqui dmni doctores expectabant foris, si fortasse negotium deliberatione dignum incideret. Ad commissarios vero regiminis (qui erant magnificus dominus cancellarius D. Zoppelius, dominus ab Haim et D. Kirchhaimerus)350 ingressi sunt cum decano tantum quatuor deputati domini doctores, praesertim, cum [fol. 150r] a senatu Viennensi duo tantum delegati adessent, scilicet D. Prannsteter et D. Huotstokher.351 Cum eo ventum esset, proposuit decanus totum negotium coram dominis commissariis et novum diploma caesareum obtulit, ut facultatis privilegia et jura in pharmacopolas inde cognoscerentur. Sed legati in senatu responderunt, se nullum aliud habere mandatum, quam ut audiant facultatis querelam, quam modo cognitam ad senatum referre velint. Domini commissarii regiminis post habitam utrinque deliberationem rem ad totum regimen statim retulerunt, unde haec est sententia data:
Utramque partem uno scripto suam causam regimini proponere debere et regimen illa scripta una cum suo consilio ad caesaream majestatem esse transmissurum et resolutionem in hac causa petiturum. Sic decessum est.
Decrevit igitur facultas, scriptum ad regimen in priori fere sententia concipiendum et necessariis argumentis firmandum esse. Postea vero, ubi jam noster libellus senatui transmissus fuerit, brevi supplicatione a regimine petendum, ut Viennensium informatio si quid novum aut gravius contra facultatem produxerint, etiam facultati legenda exhibeatur, praesertim cum illi nostram petitionem et argumenta omnia oretenus audierint et ex scripto nostro rursus cognituri sint, nos autem illorum rationes nullas adhuc audierimus. [fol. 150v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.330, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.330/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success