Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. Juni 1570] Facultati Medicorum umb Bericht und guettbedunkhen zuezustellen. 3. Junii 70.379
De quo deliberarunt domini doctores, quid respondendum sit et concluserunt, significandum esse regimini, periculum adhuc imminere ex iste apertione balneorum publicorum, cum hoc tempore plurimae febres non tantum continuae sed et malignae et pestilentiales interdum etiam cum manifestis signis pestis380 vagentur. Si tamen velint ex singulari gratia publicum usum balneorum concedere, necessario indicendum et mandandum esse omnibus balneatoribus, ne quemquam aegrum aut quoquomodo infirmum admittant. In hanc sententiam informationem ad regimen sequenti statim die dedi, quae est in actis N° II.
Deinde significavi dmnis de facultate, terminum Viennensium a regimine impetratum jam elapsum esse [fol. 163v] quaerens an urgere negotium nostrum debeam.
Conclusum est, ob certas causas expectandum hoc tempore esse.
De dispensatorio nostro decretum est, quae in catalogo simplicium in succedaneis et caeteris ad hunc librum pertinentibus restant, absolvenda esse per tres dominos doctores decano adjunctos, videlicet D. Fabricium D. Aicholz et D. Waltherum. Deinde his peractis proxima congregatione esse deliberandum de modo offerendi librum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.356, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.356/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success